Charter Document - 01100051
| Charter Number: | 01100051 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium abbathiae de Whiteby [Whitby] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1150 - 1155 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis quod ego Adam de Engelbi dedi et concessi ecclesie Sancti Petri et Sancte Hylde de Wyteby et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee molendinum de Engelby liberum et solidum et quietum ab omni servitio et ab omni exactione cum omnibus consuetudinibus et libertatibus quas habuit de terra mea omnibus diebus vite mee scilicet quod homines terre mee reficient stagnum et domum et adducent ad illud mairemi[u]m et petras molendinum sicut fecerunt in tempore meo quod concesserunt heredes mei due scilicet filie mee Sicilia et Wymarc cum maritis suis Elzi et Radulfo tali conditione quod de proprio victu suo non dabunt multuram quamdiu homines eorum cum ceteris hominibus ejusdem tenure stagnum et domum fecerint et mairemi[u]m et petras molarios adduxerint nec aliud molendinum super illud facere attemptaverint Hoc igitur molendinum dedi ecclesie de Wyteby in perpetuam elemosinam Cujus rei testes sunt Willelmus de Stocsle Daniel de Kirkaby Willelmus filius Danielis Elzi et Radulfus generi mei Hernant de Stockas[l]e et multi alti
