Charter Document - 01099366

Charter Document - 01099366


Charter Number: 01099366
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius Episcopus s s Dei Venerabili fratri Episcopo et dilectis filiis Decano et Subdecano Lincoln [] Dilectus filius g[alfridus] Decanus Ebor sua nobis petitione monstravit quod cum olim inter quondam r[ogerum] Decanum Ebor praedecessorem suum ex parte una et Abbatem et Conventum Rievallis Cisterc Ordinis Ebor Dioceseos ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis ad Decanatum spectantibus exorta fuit materia quaestionis tandem dictus praedecessor compositionem quandam super eisdem decimis minus provide cum Abbate et Conventu praedicto in enormem ipsius Decanatus iniit laesionem quae postmodum per venerabilem fratrem nostrum Archidiaconum et Capitulum Ebor extitit minus licite confirmata Quare idem Decanus nobis humiliter supplicavit ut super hoc indempnitati suae congruum remedium apponere curaremus Quia vero nobis non constat de praemissis discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine canonico terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse tu frater Episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Valete Datum Laterani v Kal Junii Pontificatus nostri Anno xii

Source (click image below to view full size)