Charter Document - 01095106

Charter Document - 01095106


Charter Number: 01095106
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1308
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 5a (f172r)

Charter:

Viginti et septimo die Januarii Anno Gr[] mcccviii apud Wilton coram nobis Willelmo [] in negotio ex officio moto contra Religiosos viros Abbatem et Conventum de Ryevalle contra jus commune decimam garbarum de septem carucatis terrae in parochia Ecclesiae de Thorntona decimam de ducentis bidentibus et quinque tretentis in eadem parochia item decimam de tribus carucatis terrae infra parochiam Ecclesiae de Kirkeby Misperton similiter decimam centum bidentium in eadem parochia item decimam garbarum et feni de cultura quae vocatur Scaltona crescentium in parochia Ecclesiae de Scaltona in gravem et enormem laesionem ecclesiarum praedictarum percipientes occupantes atque tenentes ac ad refectionem constructionem reparationem ecclesiae de Kirkeby Misperton praedictae seu eidem alia onera incumbentia quatenus eosdem contingunt una cum caeteris parochianis conferre seu contribuere contradicentes vocatos peremptorie ad eandem diem ad exhibendum et ostendendum pro termino praeciso et peremptorio quicquid haberent canonicum super dictarum decimarum perceptione seu occupatione et faciendum ulterius et recipiendum in dicto negotio et illud contingentibus et super omnibus supradictis quod justitia suaderet per fratrem Willelmum de Heyningtona commonachum eorundem procuratorem suum legitime constitutum comparentes proposita ex parte eorundem quadam proportione in scriptis item exhibitis ex parte eorundem septem bullis una Alexandri Papae tertii altera Gregorii Papae ix tertia Alexandri Papae iiii quarta Innocentii Papae iiii quinta Bonifacii Papae viii sexta Honorii Papae iii septima Innocentii Papae iiii et octava Alexandri quinti factisque copiis earundem et examinatis de quibusdam scil[icet] bullis plene de aliquibus [] super clausulis contentis in eis quibus uti voluerint praefiximus eis diem Mercurii in prima ebdomada Quadragesimae in nostra Ebor[] Ecclesia coram Officiali nostro Ebor[] et Archidiacono Notingeham nostris commissariis specialibus in hac parte ad faciendum super propositis et exhibitis ac ulterius in negotio quod est justum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Viginti et septimo die Januarii Anno Gr[] mcccviiidate apud Wilton coram nobis Willelmo [] in negotio ex officio moto contra Religiosos viros Abbatem et Conventum de Ryevalle contra jus commune decimam garbarum de septem carucatis terrae in parochia Ecclesiae de Thorntona decimam de ducentis bidentibus et quinque tretentis in eadem parochia item decimam de tribus carucatis terrae infra parochiam Ecclesiae de Kirkeby Misperton similiter decimam centum bidentium in eadem parochia item decimam garbarum et feni de cultura quae vocatur Scaltona crescentium in parochia Ecclesiae de Scaltona in gravem et enormem laesionem ecclesiarum praedictarum percipientes occupantes atque tenentes ac ad refectionem constructionem reparationem ecclesiae de Kirkeby Misperton praedictae seu eidem alia onera incumbentia quatenus eosdem contingunt una cum caeteris parochianis conferre seu contribuere contradicentes vocatos peremptorie ad eandem diem ad exhibendum et ostendendum pro termino praeciso et peremptorio quicquid haberent canonicum super dictarum decimarum perceptione seu occupatione et faciendum ulterius et recipiendum in dicto negotio et illud contingentibus et super omnibus supradictis quod justitia suaderet per fratrem Willelmum de Heyningtona commonachum eorundem procuratorem suum legitime constitutum comparentes proposita ex parte eorundem quadam proportione in scriptis item exhibitis ex parte eorundem septem bullis una Alexandri Papae tertii altera Gregorii Papae ixname tertia Alexandri Papae iiiiname quarta Innocentii Papae iiiiname quinta Bonifacii Papae viiiname sexta Honorii Papae iiiname septima Innocentii Papae iiiiname et octava Alexandri quinti factisque copiis earundem et examinatis de quibusdam scil[icet] bullis plene de aliquibus [] super clausulis contentis in eis quibus uti voluerint praefiximus eis diem Mercurii in prima ebdomada Quadragesimae in nostra Ebor[] Ecclesia coram Officiali nostro Ebor[] et Archidiacono Notingeham nostris commissariis specialibus in hac parte ad faciendum super propositis et exhibitis ac ulterius in negotio quod est justum