Charter Document - 01095083

Charter Document - 01095083


Charter Number: 01095083
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1279 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Assisa venit recognitura si Willelmus Prior de Kirkeham Frater Johannes de Wlveley Willelmus Spung Thomas le Forester injuste [] Abbatem de Rivalle de communa pasturae in Byldesdale quae pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa [] et unde queritur quod disseisiverunt eum de communa pasturae suae in una placea terrae quae continet circiter duas acras quibus communicare solebat cum omnimodis averiis suis per totum annum [] Et nullus eorum venit praeter Johannem de Everley qui venit et respondet pro se et omnibus aliis Et dicit quod assisa [non] debet inde fieri quia dicit quod praedictus Prior est capitalis Dominus de villa de Bildesdale et quod ipse appropriavit de praedicta placea sicut ei bene licuit per provisionem de Mertona [] Et Abbas dicit quod praedicta provisio non jacet inter eos quia dicit quod non fuit seissitus de praedicta communa quadraginta annis antequam praedictus Prior dominium ejusdem villae perquisierat et quod praedictus Prior perquisivit praedictum dominium de quodam Simone de Ver jam quinque annis elapsis [] Dicit etiam quod ipse tenet in liberam elemosinam et quod ipse non [est] tenens praedicti Prioris de praedicta elemosina

Source (click image below to view full size)