Charter Document - 01095078

Charter Document - 01095078


Charter Number: 01095078
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1272 - 1273
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Abbas de Rievalle sum monitus fuit ad respondendum Domino Regi de placito Quo waranto clamavit habere liberam warennam in omnibus dominicis terris suis de Crosseby Raythesdale Newetona Heskayth Welleburna Broghthona Mortona et Skyppuna et esse quietus de omnibus finibus et amerciamentis Comitatus et sectis Comitatus et Wapentachie pro se et hominibus suis in villis predictis et Gryf et Tillestona Byldesdale Cotona Hauetona Stayntona Sproxtona Hundemandby Rygtona Boltona Ravenesthorpe Thrilleby Bodeltona Heselartona Westerdale Scaltona Kyrkeby Beverlay Grenehow Ebor[] Herleshey Welleberge et Pykeringe que ad coronam et dignitatem Regis pertinent [] Et Abbas venit et quo ad warennam [] dicit quod ipse clamat habere liberam warennam in omnibus dominicis terris suis in predictis villis [] per cartam Domini Henrici Regis patris Domini Regis nunc quam profert et que testatur quod idem Dominus Henricus Rex concessit cuidam predecessori istius Abbatis [] quod ipse et successores sui habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis de Crosseby Raythesdale Neutona Heskayth Welleburna Broghtona Mortona et Skyppuna in Comitatu isto dum tamen [] Clamat etiam omnes alias libertates in brevi contentas per cartam Domini Regis Ricardi consanguinei Domini Regis nunc datam anno regni sui primo et per cartam de confirmatione Domini Regis Henrici patris Domini Regis nunc datam Anno regni sui quinquagesimo quarto que testantur [] Cetera desunt

Source (click image below to view full size)