Charter Document - 01095076
Charter Number: | 01095076 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1259 - 1260 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa venit recognitura si Petrus de Roos injuste [] disseisiverat Abbatem de Ryvalle de communa pasturae suae in Bolum quae pertinet ad liberum tenementum suum in Skipnum post primam [] et unde queritur quod disseisivit eum de communa pasturae ad trescentas oves in quadam mora quae continet circiter trescentas acras in qua communicare solebat per totum annum Et Petrus non venit Et fuit attachiatus per Alanum Praepositum de Bothelum et Rogerum Praepositum de Pockeley Ideo ipse in mi[]a Et capiatur assisa versus eum per defaltam Jurati dicunt quod praedictus Petrus disseisivit praedictum Abbatem de praedicta communa pasturae suae in praedicta mora in qua idem Abbas habere solebat pasturam ad trescentas oves cum agnis suis quousque fuissent separati injuste [] Et inde consideratum est quod praedictus Abbas recuperet seisinam suam per visum recognitionis Et Petrus in mi[]a