Charter Document - 01095074

Charter Document - 01095074


Charter Number: 01095074
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1252
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est [finalis compositio facta in Curia Domini Regis] apud Ebor[] in Octabis s[ancti] Hillarii Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] iii tricesimo sexto Coram Silvestri [] Inter Adam Abbatem de Ryevalle querentem et Willelmum de Mubray deforciantem de manerio de Magna Reythesdale et Parva Reythesdale dimidia carucata terre et iii toftis [] in Parva Buskeby que idem Willelmus tenet de Willelmo de Grey et Agnete uxore ejus ad terminum vita ipsius Agnetis et que predicti Willelmus de Grey et Agnes tenent in dote ipsius Agnetis de hereditate ipsius Willelmi de Mubray et que eidem Agneti contingebant de libero tenemento quod fuit Willelmi de Taimton quondam viri sui avunculi Walteri patris predicti Willelmi de Mubray cujus heres ipse est et unde placitum conventionis sum monitum fuit [] scil[icet] quod predictus Willelmus de Mubray recognovit [] quod predicta maneria et dimidia carucata terre [] scil[icet] medietas illius carucate terre quam Willelmus Ingeram aliquando tenuit et que jacet versus solem et predicta tria tofta [] scil[icet] illa que jacent juxta mesuagium Johannis de Torny versus austrum et que ad predictum Willelmum de Mubray et heredes suos post decessum ipsius Agnetis debuerunt reverti remaneant eidem Abbati [] et Ecclesie sue de Ryevalle tenenda de predicto Willelmo de Mubray et heredibus suis inperpetuum Faciendo pro predicta dimidia carucata terre forinsecum servitium quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem villa et reddendo inde pro manerio de Magna Reythesdale Simoni de Ver et heredibus suis pro predicto Willelmo de Mubray et heredibus suis xi solidos et viii denarios ad festum s[ancti] Martini et Willelmo Malebisse et heredibus suis pro Parva Reythesdale dimidiam marcam argenti ad eundem terminum pro omni servitio Et predictus Willelmus de Mubray [] Et pro hac recognitione [] idem Abbas concessit predicto Willelmo de Mubray manerium de Foxton in Clivelandia cum pertinenciis et illud remisit et quietum clamavit de se [] Et Ecclesia sua predicto Willelmo de Mubray et heredibus suis inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est [finalis compositio facta in Curia Domini Regis] apud Ebor[] in Octabis s[ancti] Hillarii Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] iii tricesimo sextodate Coram Silvestri [] Inter Adam Abbatem de Ryevalle querentem et Willelmum de Mubray deforciantem de manerio de Magna Reythesdale et Parva Reythesdale dimidia carucata terre et iii toftisnumeral [] in Parva Buskeby que idem Willelmus tenet de Willelmo de Grey et Agnete uxore ejus ad terminum vita ipsius Agnetis et que predicti Willelmus de Grey et Agnes tenent in dote ipsius Agnetis de hereditate ipsius Willelmi de Mubray et que eidem Agneti contingebant de libero tenemento quod fuit Willelmi de Taimton quondam viri sui avunculi Walteri patris predicti Willelmi de Mubray cujus heres ipse est et unde placitum conventionis sum monitum fuit [] scil[icet] quod predictus Willelmus de Mubray recognovit [] quod predicta maneria et dimidia carucata terre [] scil[icet] medietas illius carucate terre quam Willelmus Ingeram aliquando tenuit et que jacet versus solem et predicta tria tofta [] scil[icet] illa que jacent juxta mesuagium Johannis de Torny versus austrum et que ad predictum Willelmum de Mubray et heredes suos post decessum ipsius Agnetis debuerunt reverti remaneant eidem Abbati [] et Ecclesie sue de Ryevalle tenenda de predicto Willelmo de Mubray et heredibus suis inperpetuum Faciendo pro predicta dimidia carucata terre forinsecum servitium quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem villa et reddendo inde pro manerio de Magna Reythesdale Simoni de Ver et heredibus suis pro predicto Willelmo de Mubray et heredibus suis xi solidosnumeral et viii denariosnumeral ad festum s[ancti] Martini et Willelmo Malebisse et heredibus suis pro Parva Reythesdale dimidiam marcam argenti ad eundem terminum pro omni servitio Et predictus Willelmus de Mubray [] Et pro hac recognitione [] idem Abbas concessit predicto Willelmo de Mubray manerium de Foxton in Clivelandia cum pertinenciis et illud remisit et quietum clamavit de se [] Et Ecclesia sua predicto Willelmo de Mubray et heredibus suis inperpetuum