Charter Document - 01095068
| Charter Number: | 01095068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est [finalis concordia facta in curia domini Regis] apud Westm[onasterium] a die s[ancti] Michaelis in quindecim dies Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] tricesimo Coram Henrico de Batonia et Alano de Wadsand Justiciariis [] Inter Abbatem de Ryvalle querentem per Adam de Torentona positum [] et Willelmum de Grey et Agnetem uxorem ejus deforciantes de maneriis de Reydhesdalle et Buskeby [] et unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predicti Willelmus et Agnes dimiserunt [] predicto Abbati predicta maneria [] habenda eidem Abbati [] ita integre in omnibus rebus sicut ipsi Willelmus et Angnes illa prius tenuerunt nomine dotis de [] tota vita ipsius Agnetis Reddendo inde per annum predictis Willelmo et Agneti vel eorum nuntio litteras suas patentes deferenti xl libras sterlingorum in crastino Apostolorum Petri et Pauli ad domum predicti Abbatis in villa s[ancti] Botulfi et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predictis Willelmo et Agnete omnia alia servitia que ad predicta maneria pertinent Et predicti Willelmus et Agnes tota vita ipsius Agnetis [] Et post mortem ipsius Agnetis predicta maneria cum omnibus pertinenciis suis revertentur ad Walterum de Munbray et heredes suos quieta de predictis Abbate [] et Ecclesia sua predicta inperpetuum Et pro hac dimissione [] idem Abbas dedit predictis Willelmo et Agneti unum sperverium suorum
Markups
Names Markup:
Hec est [finalis concordia facta in curia domini Regis] apud Westm[onasterium] a die s[ancti] Michaelis in quindecim dies Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] tricesimo Coram Henrico de Batonia et Alano de Wadsand Justiciariis [] Inter Abbatem de Ryvalle querentem per Adam de Torentona positum [] et Willelmum de Grey et Agnetem uxorem ejus deforciantes de maneriis de Reydhesdalle et Buskeby [] et unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predicti Willelmus et Agnes dimiserunt [] predicto Abbati predicta maneria [] habenda eidem Abbati [] ita integre in omnibus rebus sicut ipsi Willelmus et Angnes illa prius tenuerunt nomine dotis de [] tota vita ipsius Agnetis Reddendo inde per annum predictis Willelmo et Agneti vel eorum nuntio litteras suas patentes deferenti xl librasnumeral sterlingorum in crastino Apostolorum Petri et Pauli ad domum predicti Abbatis in villa s[ancti] Botulfi et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predictis Willelmo et Agnete omnia alia servitia que ad predicta maneria pertinent Et predicti Willelmus et Agnes tota vita ipsius Agnetis [] Et post mortem ipsius Agnetis predicta maneria cum omnibus pertinenciis suis revertentur ad Walterum de Munbray et heredes suos quieta de predictis Abbate [] et Ecclesia sua predicta inperpetuum Et pro hac dimissione [] idem Abbas dedit predictis Willelmo et Agneti unum sperverium suorum
