Charter Document - 01095062
| Charter Number: | 01095062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est [finalis concordia facta in curia domini Regis] apud Ebor[acum] in Oct[avis] s[ancti] Hillarii Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] iii vicesimo quinto coram [] Inter Adam Abbatem de Rievalle querentem et Roaldum filium Roaldi quem Roaldus filius Alani vocavit ad warantizandum et qui ei warantizaverit de manerio de Bouelton et uno molendino [] in eodem manerio exceptis duabus carucatas terre et i tofto et xxx acris bosci unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Abbas remisit et quietum clamavit de se [] et Ecclesia sua de Rievalle predicto Roaldo filio Roaldi [] totum jus et clamium quod habuit in toto predicto manerio [] Et pro hac remissione [] predictus Roaldus filius Roaldi concessit pro se et heredibus suis quod reddent eidem Abbati et successoribus suis xxxiii libras sterlingorum infra undecim annos scil[icet] quolibet anno lx solidos [] apud Ab[b]atiam s[ancte] Agathe juxta Richemunde ad duos terminos scil[icet] medietatem ad Pentecosten [] quousque dictus Abbas vel successores sui predictas xxxiii libras plenaria perceperint Et si predictus Roaldus filius Roaldi vel heredes sui in solutione predictorum lx solidorum [] defecerint idem Roaldus filius Roaldi concessit predicto Abbati c solidatas terre in manerio suo de Tanosour in Com[itatu] Norhampt[onam] habenda [et tenenda] donec predictas xxxiii libras plenaria perceperit et cum predictus Abbas [] predictas xxxiii libras plenaria perceperint predicte solidate terre [] revertentur ad predictum Roaldum filium Roaldi et heredes suos integre et quiete inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est [finalis concordia facta in curia domini Regis] apud Ebor[acum] in Oct[avis] s[ancti] Hillarii Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] iii vicesimo quintodate coram [] Inter Adam Abbatem de Rievalle querentem et Roaldum filium Roaldi quem Roaldus filius Alani vocavit ad warantizandum et qui ei warantizaverit de manerio de Bouelton et uno molendino [] in eodem manerio exceptis duabus carucatas terre et i toftonumeral et xxx acrisnumeral bosci unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Abbas remisit et quietum clamavit de se [] et Ecclesia sua de Rievalle predicto Roaldo filio Roaldi [] totum jus et clamium quod habuit in toto predicto manerio [] Et pro hac remissione [] predictus Roaldus filius Roaldi concessit pro se et heredibus suis quod reddent eidem Abbati et successoribus suis xxxiii librasnumeral sterlingorum infra undecim annos scil[icet] quolibet anno lx solidosnumeral [] apud Ab[b]atiam s[ancte] Agathe juxta Richemunde ad duos terminos scil[icet] medietatem ad Pentecosten [] quousque dictus Abbas vel successores sui predictas xxxiii librasnumeral plenaria perceperint Et si predictus Roaldus filius Roaldi vel heredes sui in solutione predictorum lx solidorumnumeral [] defecerint idem Roaldus filius Roaldi concessit predicto Abbati c solidatasnumeral terre in manerio suo de Tanosour in Com[itatu] Norhampt[onam] habenda [et tenenda] donec predictas xxxiii librasnumeral plenaria perceperit et cum predictus Abbas [] predictas xxxiii librasnumeral plenaria perceperint predicte solidate terre [] revertentur ad predictum Roaldum filium Roaldi et heredes suos integre et quiete inperpetuum
