Charter Document - 01095061
| Charter Number: | 01095061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est [finalis concordia facta in curia domini Regis] apud Ebor[acum] in octavus s[ancti] Hillarii Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] iii [] Coram [] Inter Adam Abbatem de Rivalle querentem et Robertum de Sproxtona deforciantem de communa pasture in Oustscow et inde idem Abbas questus fuit quod predictus Robertus non permisit ipsum habere communam in Oustscow quam in ea habere debet ratione tenementi sui in West Newtona Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et Ecclesia sua de Rivalle predicto Roberto et heredibus suis totum jus [] quod habuit in predicta communa pasture [] in Oustscow ratione tenementi sui in West Neutona inperpetuum Et pro hac remissione [] idem Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis quantum in eis est predicto Abbati [] totum ius et clamium quod habuit in tota communa pasture [] in West Newtona infra metas et divisas subscriptas scil[icet] a rivulo qui vocatur Neutonebekke per fossatum proximum ad Starheved ex parte occidentali usque ad Haysam et sic ex transverso viarum usque ad caput de Leyesekedale et sic per Leysekedale usque ad divisas de Anyselforde Ita tamen quod predictus Robertus vel heredes sui vel homines sui de Sproxtona quantum ad predictum Robertum vel heredes suos pertinet nullum jus vel clamium in predicta communa de West Neutona a predictis divisis versus orientem et versus austrum exigere poterunt inperpetuum Salvo tamen eidem Roberto et heredibus suis libero ingressu et egressu ad pasturam suam de Sproxtona latitudinis quater viginti pedum scil[icet] a predicto rivulo per fossatum de Battingridinge usque ad aliud fossatum subtus Starheved et sic per illud fossatum usque ad proximum caput de Leysekedale
Markups
Names Markup:
Hec est [finalis concordia facta in curia domini Regis] apud Ebor[acum] in octavus s[ancti] Hillarii Anno r[egni] r[egis] Henr[ici] iiidate [] Coram [] Inter Adam Abbatem de Rivalle querentem et Robertum de Sproxtona deforciantem de communa pasture in Oustscow et inde idem Abbas questus fuit quod predictus Robertus non permisit ipsum habere communam in Oustscow quam in ea habere debet ratione tenementi sui in West Newtona Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et Ecclesia sua de Rivalle predicto Roberto et heredibus suis totum jus [] quod habuit in predicta communa pasture [] in Oustscow ratione tenementi sui in West Neutona inperpetuum Et pro hac remissione [] idem Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis quantum in eis est predicto Abbati [] totum ius et clamium quod habuit in tota communa pasture [] in West Newtona infra metas et divisas subscriptas scil[icet] a rivulo qui vocatur Neutonebekke per fossatum proximum ad Starheved ex parte occidentali usque ad Haysam et sic ex transverso viarum usque ad caput de Leyesekedale et sic per Leysekedale usque ad divisas de Anyselforde Ita tamen quod predictus Robertus vel heredes sui vel homines sui de Sproxtona quantum ad predictum Robertum vel heredes suos pertinet nullum jus vel clamium in predicta communa de West Neutona a predictis divisis versus orientem et versus austrum exigere poterunt inperpetuum Salvo tamen eidem Roberto et heredibus suis libero ingressu et egressu ad pasturam suam de Sproxtona latitudinis quater viginti pedum scil[icet] a predicto rivulo per fossatum de Battingridinge usque ad aliud fossatum subtus Starheved et sic per illud fossatum usque ad proximum caput de Leysekedale
