Charter Document - 01095054
Charter Number: | 01095054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus de Sproxtona summonitus fuit ad warantizandum Abbati de Rievallibus xcii acras terrae et pasturam ad xxx vaccas cum uno tauro et xlviii boves et xl oves cum pertinenciis in Sproxtona quae tenet et de eo tenere clamat et unde cartam Symonis de Sproxtona avunculi sui cujus haeres ipse est habet [] et inde queritur quod cum pasturam illam habere debeat per cartam illam et cum idem Robertus non possit aliena averia in pasturam illam recolligere scil[icet] hominum alterius Religionis [] propter quod communam suam habere non potest Item dicit quod cum pasturam illam habere debeat per totam terram ipsius Roberti ubique idem Robertus non permittit cum communam habere in bosco suo qui vocatur Ostekow nec hussbote nec haybote propter quod deterioratus est et dampnum habet ad valentiam c solidorum et inde producit sectam Et Robertus venit et cognovit cartam et ei warantizat secundum quod in carta continetur scil[icet] pasturam ad xxx vaccas cum uno tauro et ad xlviii boves et ad quadraginta oves et etiam praedictam terram set de hoc quod dicit [quod] attrahit et recolligit averia aliorum hominum alterius Religionis dicit quod nulla attrahit nec recolligit et paenitet eum quod aliqua recollecta sunt ibi et dicit quod non sunt per eum recollecta set per quandam Agnetem de Norham quae terram liberam tenet in eadem villa et de hoc quod dicit quod communam in praedicto bosco sicut idem Robertus [habet] nullam ibi habere debet nec unquam habuit per cartam illam et inde ponit se super patriam et quod Abbas per attornatum suum cognoscit quod averia hominum Religiosorum non sunt recollecta per ipsum Robertum immo per ipsam Agnetem consideratum est quod Robertus inde quietus et Abbas in misericordia et Abbas per attornatum suum dicit quod ibi communam habere debet et petit judicium desicut ubique illam habere debet et boscus ille in carta non excipitur et dicit quod fuit in seisina de pastura in eodem bosco et de estoverio ad husbote et haybote
Markups
Names Markup:
Robertus de Sproxtona summonitus fuit ad warantizandum Abbati de Rievallibus xciinumeral acras terrae et pasturam ad xxxnumeral vaccas cum uno tauro et xlviiinumeral boves et xlnumeral oves cum pertinenciis in Sproxtona quae tenet et de eo tenere clamat et unde cartam Symonis de Sproxtona avunculi sui cujus haeres ipse est habet [] et inde queritur quod cum pasturam illam habere debeat per cartam illam et cum idem Robertus non possit aliena averia in pasturam illam recolligere scil[icet] hominum alterius Religionis [] propter quod communam suam habere non potest Item dicit quod cum pasturam illam habere debeat per totam terram ipsius Roberti ubique idem Robertus non permittit cum communam habere in bosco suo qui vocatur Ostekow nec hussbote nec haybote propter quod deterioratus est et dampnum habet ad valentiam cnumeral solidorum et inde producit sectam Et Robertus venit et cognovit cartam et ei warantizat secundum quod in carta continetur scil[icet] pasturam ad xxxnumeral vaccas cum uno tauro et ad xlviiinumeral boves et ad quadraginta oves et etiam praedictam terram set de hoc quod dicit [quod] attrahit et recolligit averia aliorum hominum alterius Religionis dicit quod nulla attrahit nec recolligit et paenitet eum quod aliqua recollecta sunt ibi et dicit quod non sunt per eum recollecta set per quandam Agnetem de Norham quae terram liberam tenet in eadem villa et de hoc quod dicit quod communam in praedicto bosco sicut idem Robertus [habet] nullam ibi habere debet nec unquam habuit per cartam illam et inde ponit se super patriam et quod Abbas per attornatum suum cognoscit quod averia hominum Religiosorum non sunt recollecta per ipsum Robertum immo per ipsam Agnetem consideratum est quod Robertus inde quietus et Abbas in misericordia et Abbas per attornatum suum dicit quod ibi communam habere debet et petit judicium desicut ubique illam habere debet et boscus ille in carta non excipitur et dicit quod fuit in seisina de pastura in eodem bosco et de estoverio ad husbote et haybote