Charter Document - 01095053

Charter Document - 01095053


Charter Number: 01095053
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus de Ros attachiatus fuit ad warantizandum Rogero Abbati de Rievallibus iiii carucatas terre [] in Grif et v carucatas terre in Tilestune et communam pasture et bosci in Hamelac et in Pockele quas tenet et de eo tenere clamat et unde cartam Roberti de Ros patris ipsius Willelmi habet ut dicit [] Unde idem Abbas questus est quod idem Willelmus contra cartam patris sui que testatur quod idem Robertus pater predicti Willelmi concedit [et] confirmat Deo et Ecclesie b[eate] Mariae Ryevallensis iiii carucatas terre in Grif et terram de Tillanestuna ubi sunt v carucata terre et preterea per quam concedit eis omnia aisiamenta sua in manerio et foresta sua de Hamlec scil[icet] materiam et ligna ad suos proprios usus et pascua et pannagia ab omni consuetudine quieta in omnibus bosci de Hammelac et per quam eis concedit communam pasture in Pochele in bosco et plano ad oves suas [] pecora sua et materiam [et] ligna ad suos proprios usus in omnibus bosci ejusdem ville et pascua et pannagia quieta ab omni consuetudine et quod ipse et heredes sui nunquam recolligent alicujus religionis homines in predictam pasturam preter eosdem monachos sicut carta Everardi de Ros patris ipsius Roberti melius testatur impedit eum et homines suos infra predictas ix carucatas terre secare et habere materiam et ligna ad proprios usus et habere communam in bosco de Hammelac et ibi imparata averia sua ita quod quidam bos mortuus fuit in parco suo et preterea sagittat canes ipsius Abbatis et hominum suorum infra predictas ix carucatas terre per quod deterioratus est et dampnum habet ad valentiam xv marcarum Et Willelmus venit et defendit et predictum impedimentum et dampnum et totum Dies datus est eis a die Pasche in tres septimanas prece partium Et in eodem statu in quo nunc Et Abbas remaneat in eadem seisina in qua nunc et Willelmus similiter

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Willelmus de Ros attachiatus fuit ad warantizandum Rogero Abbati de Rievallibus iiii carucatasnumeral terre [] in Grif et v carucatasnumeral terre in Tilestune et communam pasture et bosci in Hamelac et in Pockele quas tenet et de eo tenere clamat et unde cartam Roberti de Ros patris ipsius Willelmi habet ut dicit [] Unde idem Abbas questus est quod idem Willelmus contra cartam patris sui que testatur quod idem Robertus pater predicti Willelmi concedit [et] confirmat Deo et Ecclesie b[eate] Mariae Ryevallensis iiii carucatasnumeral terre in Grif et terram de Tillanestuna ubi sunt v carucatanumeral terre et preterea per quam concedit eis omnia aisiamenta sua in manerio et foresta sua de Hamlec scil[icet] materiam et ligna ad suos proprios usus et pascua et pannagia ab omni consuetudine quieta in omnibus bosci de Hammelac et per quam eis concedit communam pasture in Pochele in bosco et plano ad oves suas [] pecora sua et materiam [et] ligna ad suos proprios usus in omnibus bosci ejusdem ville et pascua et pannagia quieta ab omni consuetudine et quod ipse et heredes sui nunquam recolligent alicujus religionis homines in predictam pasturam preter eosdem monachos sicut carta Everardi de Ros patris ipsius Roberti melius testatur impedit eum et homines suos infra predictas ix carucatasnumeral terre secare et habere materiam et ligna ad proprios usus et habere communam in bosco de Hammelac et ibi imparata averia sua ita quod quidam bos mortuus fuit in parco suo et preterea sagittat canes ipsius Abbatis et hominum suorum infra predictas ix carucatasnumeral terre per quod deterioratus est et dampnum habet ad valentiam xv marcarumnumeral Et Willelmus venit et defendit et predictum impedimentum et dampnum et totum Dies datus est eis a die Pasche in tres septimanas prece partium Et in eodem statu in quo nunc Et Abbas remaneat in eadem seisina in qua nunc et Willelmus similiter