Charter Document - 01095050
Charter Number: | 01095050 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Martini in quindecim dies Anno r Regis Henrici filii Regis Johannis undecimo Coram Roberto de Veteri ponte Johanne filio Roberti Martino de Pateshall Briano de Insula Willelmo de Insula Ricardo Duket Justiciariis [] Inter Rogerum Abbatem de Rievalle querentem et Ricardum [de] Sproxtona deforciantem de communia bosci in Grif unde idem Abbas questus fuit quod predictus Ricardus injuste exigebat communam in bosco ipsius Abbatis de Grif desicut idem Abbas nullam communam habuit in bosco ipsius Ricardi de Sproxtona nec idem Ricardus ei servitium fecit quare communam habere debuit in predicto bosco de Grif et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Abbas pro se et successoribus suis recognovit et concessit eidem Ricardo et heredibus suis communam in predicto bosco de Griff in forma subscripta scilicet quod predictus Ricardus et heredes sui per visum et liberationem forestariorum Abbatis et successorum ejusdem habeant quando et quotiens opus fuerit in eodem bosco necessaria ad stagnum molendini de Sproxtona faciendum et reparandum in illo loco tantum qui continetur infra metas subscriptas scilicet super ripam [fluvii] que vocatur Ria subtus boscum qui vocatur Milneclif et in eodem bosco de Milneclif inter boscum de Helmesley et planum assartum versus occidentem Ita quod non licebit eidem Ricardo et heredibus suis ad predictum stagnum faciendum et reparandum capere quercus hws arables vel frenes in ulla parte totius predicti bosci de Grif set de quolibet alio genere aliarum arborum ejusdem bosci Et pro hac concessione idem Ricardus pro se et heredibus suis dedit et concessit predicto Abbati et successoribus suis unam culturam terra illam scilicet que jacet propinquior bercarie ipsius Abbatis de Sproxton ex parte orientali et juxta viam qua [itur] de eadem bercaria ad villam de Sproxtona ex parte aquilonali habendum eidem Abbati et successoribus suis et Ecclesie Sancte Marie de Rievalle in [] elemosinam quietam ab omni seculari servitio et exactione Et predictus Ricardus []