Charter Document - 01095042
| Charter Number: | 01095042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est [finalis concordia facta in Curia Domini Regis] apud Ebor[acum] die Dominica proximum post assumptionem b[eate] Marie Anno r[egni] Regis Johannis quarto Coram J[ohanne] Norwic[ensis] Episcopo Hugone Bardouf Magistro Rogero Arundelle Johanne de Gestlinges Willelmo filio Ricardi et aliis [] Inter Robertum de Kirkeham et Albredam uxorem ejus petentes et Abbatem de Rievalle tenentem per Thomam monachum suum positum [] pro eo de rationabili dote ipsius Albrede que eam contigit de libero tenemento quod fuit Hugonis Flandr[ensis] quondam viri sui in Holmisle unde placitum fuit [] scil[icet] quod predicti Robertus et Albreda remiserunt et quietum clamaverunt totum jus et clamium quod habuerunt in prefata dote prefato Abbati et successoribus suis de se inperpetuum Et pro hac quieta clamatione [] prefatus Abbas concessit prefatis Roberto et Albrede unum mesuagium cum pertinenciis in Holmislege scil[icet] illud mesuagium [] quod Ricardus Tradesalt tenuit tenenda prefatis Roberto et Albrede quietum de prefato Abbate [] omnibus diebus vite ipsius Albrede Et post decessum ipsius Albrede redibit prefatum mesuagium [] prefato Abbati et successoribus suis quietum de prefatis Roberto et Albreda inperpetuum
