Charter Document - 01090364
Charter Number: | 01090364 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) |
Charter:
Universis Christi fidelibus [] Rogerus Decanus Ebor Ecclesiae et ejusdem Ecclesiae Capitulum [] Quum cum omnibus si fieri potest pacem bene desideramus ideo quae pacis sunt quaerimus Hinc est quod cum super decimis de Kekemarays et de Loftmarays inter dilectos nostros Abbates et Conventus de Rievalle ex una parte et Decanos Ecclesiae nostrae ex altera questio sit multotiens agitata Quae nunquam perpetuae pacis sortiri potuit effectum tandem temporibus nostris Deo miserante ut utriusque Monasterii scil[icet] Rievallis et Ecclesiae nostrae tranquillitati caritative consuleremus hoc fine conquievit videl[icet] quod monachi de Ryevalle Decanis Ebor sibi succedentibus quinque marcas sterlingorum pro bono pacis solvent perpetuo annuatim medietatem scil[icet] ad festum S Martini in hyeme et medietatem ad Pentecosten ita quod hac compositione firmiter observata cessabit in perpetuum omnis controversia inter Monachos Rievallenses et Decanos Ebor inde hucusque super decimis praenominatis habita sive mota cessantibus querelis omnibus inde habitis vel habend et omnibus pensionibus prius inde solutis Omnia etiam si qua de facto vel de jure lata sint occasione dictarum decimarum utriusque partis consensu nullas vires imperpetuum optineant omnibus aliis perpetuae pacis impedientibus evacuatis Hanc vero compositionem perpetuo valituram ad instantiam et petitionem nostram S Trinitatis et S Andrea Ebor Priores et Prior de Martona in causa dictarum decimarum a Domino Papa delegati confirmaverunt necnon et Dominiis Galterus D[ei] Gr[atia] Ebor Archiepiscopus et Anglia Primas speciali instrumento suo roboravit eandem et omnes hujus compositionis turbatores vel qui contra eam de caetero venire praesumpserint ad instantiam nostram sententia excommunicationis innodavit Nos quidem ut imperpetuum praesens compositio maneat irrevocabilis et firma praesens scriptum sigillis nostris communi assensu roboravimus Acta sunt haec A[nno] Gr[atiae] mccxx circa festum S Johannis Baptistae Hiis T[estibus] Domino Waltero Archiepiscopo Ebor Magistro R[ogero] de Insula Decano Magistro G[alfrido] de Northwych Praecentore Magistro Johanne Romano Magistro Godardo Poenitentiario Domino Roberto Abbate S Mariae Ebor R[adulpho] Priore Dunelm et de S Trinitate et de S Andrea Ebor Prioribus Willelmo de Moubray Rogero de Ros Johanne de Birkyn et Roberto de Lasceles et aliis
Markups
Diplomatics Markup:
Universis Christi fidelibusintitulatio-salutatio standard [] Rogerus Decanus Ebor Ecclesiae et ejusdem Ecclesiae Capitulumintitulatio-salutatio particulars [] Quum cum omnibus si fieri potest pacem bene desideramus ideo quae pacis sunt quaerimusarenga Hinc est quod cum super decimis de Kekemarays et de Loftmarays inter dilectos nostros Abbates et Conventus de Rievalle ex una parte et Decanos Ecclesiae nostrae ex altera questio sit multotiens agitata Quae nunquam perpetuae pacis sortiri potuit effectum tandem temporibus nostris Deo miserante ut utriusque Monasterii scil[icet] Rievallis et Ecclesiae nostrae tranquillitati caritative consuleremus hoc fine conquievit videl[icet] quodnarration monachi de Ryevalle Decanis Ebor sibi succedentibus quinque marcas sterlingorumpayment clause particulars pro bono pacis solvent perpetuo annuatimpayment clause standard medietatem scil[icet] ad festum S Martini in hyeme et medietatem ad Pentecostenpayment clause particulars ita quod hac compositione firmiter observata cessabit in perpetuum omnis controversia inter Monachos Rievallenses et Decanos Ebor inde hucusque super decimis praenominatis habita sive mota cessantibus querelis omnibus inde habitis vel habend et omnibus pensionibus prius inde solutis Omnia etiam si qua de facto vel de jure lata sint occasione dictarum decimarum utriusque partis consensu nullas vires imperpetuum optineant omnibus aliis perpetuae pacis impedientibus evacuatisclausulae Hanc vero compositionem perpetuo valituram ad instantiam et petitionem nostramobject of conveyance particulars S Trinitatis et S Andrea Ebor Priores et Prior de Martonawords of disposition particulars in causa dictarum decimarum a Domino Papa delegatiobject of conveyance particulars confirmaveruntwords of disposition standard necnon et Dominiis Galterus D[ei] Gr[atia] Ebor Archiepiscopus et Anglia Primaswords of disposition particulars speciali instrumento suo roboravitwords of disposition standard eandemobject of conveyance particulars et omnes hujus compositionis turbatores vel qui contra eam de caetero venire praesumpserint ad instantiam nostram sententia excommunicationis innodavitanathema Nos quidem ut imperpetuum praesens compositio maneat irrevocabilis et firma praesens scriptum sigillis nostris communi assensu roboravimussealing clause standard Acta sunt haecdate clause standard A[nno] Gr[atiae]date clause standard mccxx circa festum S Johannis Baptistaedate clause particulars Hiis T[estibus]witness clause standard Domino Waltero Archiepiscopo Ebor Magistro R[ogero] de Insula Decano Magistro G[alfrido] de Northwych Praecentore Magistro Johanne Romano Magistro Godardo Poenitentiario Domino Roberto Abbate S Mariae Ebor R[adulpho] Priore Dunelm et de S Trinitate et de S Andrea Ebor Prioribus Willelmo de Moubray Rogero de Ros Johanne de Birkyn et Roberto de Lasceleswitness clause particulars et aliiswitness clause standard
Names Markup:
Universis Christi fidelibus [] Rogerus Decanus Ebor Ecclesiae et ejusdem Ecclesiae Capitulum [] Quum cum omnibus si fieri potest pacem bene desideramus ideo quae pacis sunt quaerimus Hinc est quod cum super decimis de Kekemarays et de Loftmarays inter dilectos nostros Abbates et Conventus de Rievalle ex una parte et Decanos Ecclesiae nostrae ex altera questio sit multotiens agitata Quae nunquam perpetuae pacis sortiri potuit effectum tandem temporibus nostris Deo miserante ut utriusque Monasterii scil[icet] Rievallis et Ecclesiae nostrae tranquillitati caritative consuleremus hoc fine conquievit videl[icet] quod monachi de Ryevalle Decanis Ebor sibi succedentibus quinque marcas sterlingorum pro bono pacis solvent perpetuo annuatim medietatem scil[icet] ad festum S Martini in hyeme et medietatem ad Pentecosten ita quod hac compositione firmiter observata cessabit in perpetuum omnis controversia inter Monachos Rievallenses et Decanos Ebor inde hucusque super decimis praenominatis habita sive mota cessantibus querelis omnibus inde habitis vel habend et omnibus pensionibus prius inde solutis Omnia etiam si qua de facto vel de jure lata sint occasione dictarum decimarum utriusque partis consensu nullas vires imperpetuum optineant omnibus aliis perpetuae pacis impedientibus evacuatis Hanc vero compositionem perpetuo valituram ad instantiam et petitionem nostram S Trinitatis et S Andrea Ebor Priores et Prior de Martona in causa dictarum decimarum a Domino Papa delegati confirmaverunt necnon et Dominiis Galterus D[ei] Gr[atia] Ebor Archiepiscopus et Anglia Primas speciali instrumento suo roboravit eandem et omnes hujus compositionis turbatores vel qui contra eam de caetero venire praesumpserint ad instantiam nostram sententia excommunicationis innodavit Nos quidem ut imperpetuum praesens compositio maneat irrevocabilis et firma praesens scriptum sigillis nostris communi assensu roboravimus Acta sunt haec A[nno] Gr[atiae] mccxx circa festum S Johannis Baptistaedate Hiis T[estibus] Domino Waltero Archiepiscopo Ebor Magistro R[ogero] de Insula Decano Magistro G[alfrido] de Northwych Praecentore Magistro Johanne Romano Magistro Godardo Poenitentiario Domino Roberto Abbate S Mariae Ebor R[adulpho] Priore Dunelm et de S Trinitate et de S Andrea Ebor Prioribus Willelmo de Moubray Rogero de Ros Johanne de Birkyn et Roberto de Lasceles et aliis