Charter Document - 01090350

Charter Document - 01090350


Charter Number: 01090350
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1160 - 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Thomas filius Paulini canonicus ecclesie Sancti Petri Eboracensis salutem Notum sit omnibus vobis me omnino quietam clamasse Deo et ecclesie Sancte Marie Rievallensis et monachis ibidem Deo servientibus totam calumpniam quam habui super divisas de Welleburna juxta terram meam de Nagelt[una] et de Wimbelt[una] que scilicet divise continentur in cartis Rogeri de Molbrai et Nigelli filii ejus quas divisas idem Rogerus cum hominibus suis et vicinis perambulavit et juramento affirmari fecit illas esse rectas divisas de Wellebr[una] Nam predictam calumpniam movi super prefatas divisas de Wellebr[una] quia homines mei michi falso suggesserant quod pertinerent ad terram meam de Nagelt[ona] et de Wimbelt[ona] Set quoniam nolui predictos monachos injuste vexare inquisivi diligenter a fidelibus hominibus et vicinis de eadem provincia et certissime didici atque cognovi prefatas divisas pertinere ad Wellebr[unam] meque super eas prefatam calumpniam contra rationem movisse Et ideo totam predictam calumpniam omnino quietam clamavi sepe dictis monachis et concessi eis terram suam fossato quiete claudere per supradictas divisas sicut Robertus de Daivilla et ceteri vicini mei de eisdem villis ex parte sua illos facere permiserunt Ego etiam ipse et Robertus Paulini nepos meus et Johannes de Herefordia cognatus meus et Robertus filius Rainerii Puer manibus nostris affidavimus quod ego nunquam faciam aliquam reclamationem super easdem divisas nec per me nec per aliquem alium ita quod si aliquis ex hominibus meis eosdem monachos vexare temptaverit de eisdem divisis resistam ei et impediam eum pro posse meo His testibus Petro canonico de Giseb[urna] Roberto Paulini Roberto clerico de Mart[ona] Hugone filio Willelmi et Radulfo fratre ejus Johanne de Herefordia Everardo Hauthain Willelmo filio Edmundi de Braidewath Roberto filio Rainerii Puer