Charter Document - 01090348
Charter Number: | 01090348 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quod Johannes de Euer concessit remisit et quietum clamavit Abbati et Conventui Ryevallis [] pro se et haeredibus suis totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in putura forestarum vel servitiis earundem forestarum quam puturam Dominus Johannes aliquando exigebat de dictis Abbate et Conventu ratione terrarum et tenementorum cum pertinenciis quae dicti Abbas et Conventus habuerunt in Westerdale die confectionis hujus scripti Concessit etiam idem Johannes quod dictus Abbas et successores sui quieti sint de homagio faciendo eidem Johanni et haeredibus vel assignatis suis pro terris et tenementis cum suis pertinenciis quae dicti Abbas et Conventus tenuerunt die confectionis praesentium in Parva Brocton et in Kyrkeby in Cliveland salvis tamen eidem Johanni et haeredibus suis fidelitate dicti Abbatis et successorum suorum et aliis servitiis de dictis terris et tenementis exceptis dictis homagiis tantum Ita tamen quod si dictae terrae seu tenementa in parte vel in toto ad manum saecularem in posterum deveniant tenend in fidelitatem et haereditatem tunc dicti tenentes tam homagia quam alia servitia inde debita et consueta dicto Johanni et haeredibus suis faciant et facere teneantur non obstante praesenti scripto seu concessione praedicta In cujus rei testimonium praesenti scripto ad modum cyrographi confecto praedictus Johannes pro se et haeredibus suis vel assignatis et praedictus Abbas pro se et successoribus suis sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis T[estibus] Domino Ernaldo de Perci Nicholao de Menil Alexandro de Cave Roberto Euer militibus Willelmo de Moubray Johanne de Midleton Willelmo Euer Ricardo de Fenton Johanne de Kirkeby [] Bret et aliis Datum apud Ryevallem in Octabus S Johannis Baptistae A[nno] G[ratiae] mccc secundo
Markups
Diplomatics Markup:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quodnotification Johannes de Euerwords of disposition particulars concessit remisit et quietum clamavitwords of disposition standard Abbati et Conventuigrantee standard Ryevallisgrantee particulars [] pro se et haeredibus suis totum jus et clamium quod habuit vel habere potuitwords of disposition standard in putura forestarum vel servitiisobject of conveyance standard earundem forestarum quam puturam Dominus Johannes aliquando exigebat de dictis Abbate et Conventu ratione terrarum et tenementorum cum pertinenciis quae dicti Abbas et Conventus habuerunt in Westerdale die confectionis hujus scriptiobject of conveyance particulars Concessit etiam idem Johannes quod dictus Abbas et successores sui quieti sint de homagio faciendo eidem Johanni et haeredibus vel assignatis suis pro terris et tenementis cum suis pertinenciis quae dicti Abbas et Conventus tenuerunt die confectionis praesentium in Parva Brocton et in Kyrkeby in Clivelandclausulae salvis tamen eidem Johanni et haeredibus suis fidelitate dicti Abbatis et successorum suorum et aliis servitiis de dictis terris et tenementis exceptis dictis homagiis tantumexception clause Ita tamen quod si dictae terrae seu tenementa in parte vel in toto ad manum saecularem in posterum deveniant tenend in fidelitatem et haereditatem tunc dicti tenentes tam homagia quam alia servitia inde debita et consueta dicto Johanni et haeredibus suis faciant et facere teneantur non obstante praesenti scripto seu concessione praedictaclausulae In cujus rei testimonium praesenti scripto ad modum cyrographi confectosealing clause standard praedictus Johannessealing clause particulars pro se et haeredibus suis vel assignatis etsealing clause standard praedictus Abbassealing clause particulars pro se et successoribus suis sigilla sua alternatim apposueruntsealing clause standard Hiis T[estibus]witness clause standard Domino Ernaldo de Perci Nicholao de Menil Alexandro de Cave Roberto Euer militibus Willelmo de Moubray Johanne de Midleton Willelmo Euer Ricardo de Fenton Johanne de Kirkeby [] Bretwitness clause particulars et aliiswitness clause standard Datum apuddate clause standard Ryevallemdate clause particulars in Octabus S Johannis Baptistaedate clause particulars A[nno] G[ratiae]date clause standard mccc secundodate clause particulars
Names Markup:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quod Johannes de Euer concessit remisit et quietum clamavit Abbati et Conventui Ryevallis [] pro se et haeredibus suis totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in putura forestarum vel servitiis earundem forestarum quam puturam Dominus Johannes aliquando exigebat de dictis Abbate et Conventu ratione terrarum et tenementorum cum pertinenciis quae dicti Abbas et Conventus habuerunt in Westerdale die confectionis hujus scripti Concessit etiam idem Johannes quod dictus Abbas et successores sui quieti sint de homagio faciendo eidem Johanni et haeredibus vel assignatis suis pro terris et tenementis cum suis pertinenciis quae dicti Abbas et Conventus tenuerunt die confectionis praesentium in Parva Brocton et in Kyrkeby in Cliveland salvis tamen eidem Johanni et haeredibus suis fidelitate dicti Abbatis et successorum suorum et aliis servitiis de dictis terris et tenementis exceptis dictis homagiis tantum Ita tamen quod si dictae terrae seu tenementa in parte vel in toto ad manum saecularem in posterum deveniant tenend in fidelitatem et haereditatem tunc dicti tenentes tam homagia quam alia servitia inde debita et consueta dicto Johanni et haeredibus suis faciant et facere teneantur non obstante praesenti scripto seu concessione praedicta In cujus rei testimonium praesenti scripto ad modum cyrographi confecto praedictus Johannes pro se et haeredibus suis vel assignatis et praedictus Abbas pro se et successoribus suis sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis T[estibus] Domino Ernaldo de Perci Nicholao de Menil Alexandro de Cave Roberto Euer militibus Willelmo de Moubray Johanne de Midleton Willelmo Euer Ricardo de Fenton Johanne de Kirkeby [] Bret et aliis Datum apud Ryevallem in Octabus S Johannis Baptistae A[nno] G[ratiae] mccc secundodate