Charter Document - 01090323

Charter Document - 01090323


Charter Number: 01090323
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1257
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Sancti Michaelis in tres septimanas A[nno] r[egni] Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo primo coram Johanne Abbate de Burgo Sancti Petri Rogero de Thirkelby Petro de Perci Nicholao de Handlo et Johanne de Wyvilla Justiciis Itinerantibus [] Inter Adam Abbatem de Rivalle querentem et Willelmum de Mubray de hoc quod idem Willelmus acquietet predictum Abbatem de servitio quod Simon de Ver ab eo exigebat de libero tenemento suo quod de predicto Willelmo tenet in Bildesdale scil[icet] de quadam pecia terre et pasture que vocatur Huhyrst unde idem Willelmus qui medius est inter eos ipsum acquietare debet et unde idem Abbas questus fuit quod cum teneat de predicto Willelmo predictam peciam terre et pasture in elemosinam predictus Simon pro defectu acquietantie ipsius Willelmi distrinxit predictum Abbatem quod redderet ei per annum duos solidos de predicto tenemento unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scil[icet] quod predictus Willelmus recognovit predictum tenementum esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue Rivalle Habend eidem Abbati et Conventui suo de predicto Willelmo et heredibus suis in [elemosinam] liberam Et predictus Willelmus [] versus predictum Symonem et heredes suos et omnes alios homines de predicto redditu et omnibus aliis servitiis ad predictum tenementum pertinentibus Et pro hac recognitione acquietatione idem Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et Ecclesia sua predicta predicto Willelmo omnia dampna que dicebat se habuisse occasione quod idem Willelmus ipsum prius non acquiet[asset] de predicto redditu usque ad diem quo hec concessio facta fuit

Source (click image below to view full size)