Charter Document - 01090275

Charter Document - 01090275


Charter Number: 01090275
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1230
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno xiiii regni Regis Henrici filii Regis Johannis coram Justiciarios Judeorum scilicet Henrico de Braibroc Johanne de Birkebi Helya de Sunning consideratum est quod Abbas et Conventus de Rievalle quieti sunt de debito [] quod Bosa et Manasses Judei de Ebor exigebant ab eis ratione cujusdam terre in Kayton quam terram Simon de Hale emit de Willelmo de Katon et postea idem Simon eam vendidit Roberto de Ros et idem Robertus dedit eam predictis Abbati et Conventui intuitu divino sicut per inquisitiones inde factas que sunt in Thesauro continetur quod predictus Simon terram illam emerat cum duabus partibus molendini priusquam dictus Willelmus dictum debitum a dictis Judeis mutuaverat Et hac ratione recedunt quieti Abbas et Conventus de predicta demanda et Judei in misericordia pro falso clamore [] Ista consideratio facta fuit A[nno] D[omini] MCCXXX vigilia Sancti Jacobi Apostoli

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno xiiii regni Regis Henrici filii Regis Johannisdate coram Justiciarios Judeorum scilicet Henrico de Braibroc Johanne de Birkebi Helya de Sunning consideratum est quod Abbas et Conventus de Rievalle quieti sunt de debito [] quod Bosa et Manasses Judei de Ebor exigebant ab eis ratione cujusdam terre in Kayton quam terram Simon de Hale emit de Willelmo de Katon et postea idem Simon eam vendidit Roberto de Ros et idem Robertus dedit eam predictis Abbati et Conventui intuitu divino sicut per inquisitiones inde factas que sunt in Thesauro continetur quod predictus Simon terram illam emerat cum duabus partibus molendini priusquam dictus Willelmus dictum debitum a dictis Judeis mutuaverat Et hac ratione recedunt quieti Abbas et Conventus de predicta demanda et Judei in misericordia pro falso clamore [] Ista consideratio facta fuit A[nno] D[omini] MCCXXX vigilia Sancti Jacobi Apostolidate