Charter Document - 01090249
Charter Number: | 01090249 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Ebor a die Purificationis Beate Marie in tres septimanas Anno regie Regis Edwardi filii Regis Henrici nono Coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Johanne de Metingham et Magistro Thoma de Mudingtona Justiciis Itin et aliis [] inter fratrem Willelmum Abbatem petentem et Johannem de Staingrif tenentem de quatuor toftis et quinque bovatas terre [] in Nunningtona unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predicta tofta et terram [] esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie sue Sancte Marie de Ryevalle et pro hac recognitione et concessione idem Abbas concessit predicto Johanni predicta tofta et terram [] habendum et tenendum eidem Johanni et heredibus suis de predicto Abbate et [] Ecclesia sua predicta in perpetuum Reddendo inde per annum duas marcas et dimidiam argenti ad duos terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram [] Et predictus Abbas et successores sui et Ecclesia sua predicta warantizabunt [] eidem Johanni et heredibus suis []