Charter Document - 01090243

Charter Document - 01090243


Charter Number: 01090243
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio karitatis inter Domum Rievallensem et Domum Bellelande quam caventes in posterum Abbas Rievallis Ailredus et Abbas Bellelande Rogerus consilio et consensu utriusque Monasterii Capituli constituerunt et confirmaverunt statuentes ut ab omnibus posteris et successoribus eorum pax ista in perpetuum illibata servetur Primum igitur est ut sub una matre karitate viventes quantum ad unitatem Spiritus et vinculum pacis utriusque Domus pro una et eadem habeatur Et ideo obeunte aliquo fratre Rievallensi fratres de Bellelanda in missis et psalmis ceterisque orationibus sicut pro fratre ipsius Domus facient quod et ipsum obeunte aliquo fratre Bellelande Rievallenses pro ipso persolvent Si vero aliquid adversi vel persecutionis ab advocatis vel a potentibus vel vicinis uni Domui emerserit per invicem stabunt consilio et auxilio sibi in omnibus adherentes Si autem infortunio aliquo sicut incendio Domui uni periculum destructionis institerit altera secundum consilium eorum qui statum Domus cognoverint in consulendo et subveniendo karitative se habebit Constitutum est etiam ut metas quas inter terras et pascua et loca sua fuerunt sicut infra scriptum est nullus transgrediatur sed perpetue pacis caritatisque custodiam singula Domus suis terris et pasturis ceterisque possessionibus sint contente Quod si quis transgressus fuerit pena que infra notatur remota omni dispensatione plectatur Concesserunt quoque Fratres Bellelande Fratribus Rievallensibus habere pontem suum laqueatum ad retinenda ligna sua que per aquam Rievallensibus con vehentur qui pons ejus altitudinis erit cujus fuit ea die qua hoc conventio facta est vel si eum exaltare voluerint usque ad equalitatem ripe illud exaltare poterunt Concesserunt eis etiam viam a ponte per boscum et campum Beghlande quantum terra eorum durat versus Hestelsceit octodecim pedum in latum et ipsam viam emendare quandocunque opus fuerit et ipsi fratres Rievallenses voluerint et quod libere poterunt firmare stagnum et pontes in ripa ex parte Beghlande et fratres Bellelande in ripa ex parte Rievallensi ita ut nichil amplius habeant nec Bellelandenses super ripam Rievallensi versus Rievallem nec Rievallenses super aliam ripam Rievallensi versus Beghlandam Preterea terra inter Eskbergam et Riam sicut fossatum illorum vadit subtus Eskabergam remanebit Domui Rievallensi sicut in carta de Bellelanda habent et similiter Oswaldesengas Porro domus quam edificaverunt fratres Bellelande apud Depedalam remanebit eis quiete cum omnibus que habent vel adquirere poterunt in his villis scil[icet] in Grisethorp Hwallisgrava Semara Iretun et in Etun exceptis pratis ejusdem ville scil[icet] Etun de quibus nichil habebunt nisi per voluntatem monachorum Rievallensium In Hotun etiam et inde usque ad villam de Bruntun constitutum est nihilominus ut deinceps Abbas vel aliquis frater unius Domus locum ad edificandum non recipiat nisi prius alterius Domus Abbati et Cellerario fuerit ostensum ut communi consideratione ad pacem utriusque Domus fieri possit Animalia grangie de Grif habebunt pascua sua infra nemus tantum Scaltune a Brunesdale versus Sproxtunam Reliquum vero Scaletune in plano et boscho remanebit Bellelandensibus Divisa autem inter grangiam de Hestelscaith et grangiam de Beghlande hec est scil[icet] a spina et lapide que sunt super Askeledic per metas statutas usque ad viam de Bolthebi et a via de Bolthebi recta linea usque ad proximum caput cauce et ab illo capite cauce per cilium montis et metas et divisas quas monachi utriusque Domus perambulaverunt et statuerunt usque ad divisas inter Beghlandam et Kerebi et ultra quantum se extendit terra Adam filii Odonis sub cilio montis Pecora vero de Hestelscaith tam animalia quam oves nunquam intrabunt pascua Beghlande nec pecora Beghlande uspiam intrabunt pascua de Hestelscaith ab Askeldic usque ad metas quas statuerunt inter se Est regalis via divisa inter eos Et a meta posita juxta Hestelscaith usque ad fossatum quod dividit terras Herdene et Dale extendunt divise eorum per metas quas inter se constituerunt et ab hinc versus orientem ipsum fossatum est divisa inter eos et ab eo loco ubi mete eorum veniunt ad predictum fossatum sicut recta linea duci potest ad montem Sotheberge ex parte orientali remanebit monachis Bellelande et ex parte occidentali monachis Rievallis excepto quod totum planum Erdene juxta predictum fossatum remanebit monachis Rievallensibus Plane inter fratres de Lauescales et de Bildesdala et fratres de Singleswath erit divisa illa via qua itur de Halmbi ad Clivelandam quamdiu durat terra de Halmbi Inter faveram plane monachorum Rievallensium quam habent in Sitlintun et faveram monachorum Bellelande quam habent in Emmesleia talis divisio est ut scil[icet] Bellelandenses habeant necessaria ferrariis suis scil[icet] minaria et carbones in his sex villis et silvis earum scil[icet] Emmesleia Brectuna Sitlintuna Philippi Denebi Brerethuisel Thornehil et fratres Rievallenses habeant necessaria suis ferrariis scil[icet] minaria et carbones in his tribus villis in duabus videl[icet] Sitlintunis que sunt de feudo Adam filii Petri et Mathei filii Saxi et in Floctona et in Threpwda Cum autem hec conventio pluribus annis ab utroque in multis conservata fuisset Anno ab Incarnatione Domini MCLXX ne tepesceret caritas mutua iterato replicata et arc[t]ius est roborata additis quibusdam que in priore conventione non continebantur et hoc precipue Quod omnes querele que inter eos hactenus erant sopite sunt ab hac die in posterum ita ut de eis nulla fiat mentio in eternum pro quavis occasione que deinceps inter eos emergere poterit Et nominatim ex parte Bellelande remissa est calumpnia super duabus bovatas terre in Welleburna et de Oswaldesengas et de fossato quod fecerunt in terra Staintune ad deducendam Riam et de ferrario in Staintuna et Floctuna et de ponte laqueato et de via a ponte per medium boscum versus Beghlandam Ex parte vero Rievallensium remissa est calumpnia de communi pastura Mortunie He querele et omnes alie sopite sunt ut diximus et penitus oblivioni tradite ut nunquam in posterum revocentur in litem pro quolibet eventu qui eis accidere poterit Sane si a die quo hec Conventio renovata fuit Rievallenses et Bellelandenses molendina vel stagna vel pontes fecerint super Riam ita facient ut stagnum non excedat modum sed sufficiens sit ad molendinum Similiter et pontes ut sufficiant ad transeundum Quod si in aliquo modo excesserint vel stagna vel pontes aut ex aliis quibuslibet eventibus aliqua controversia inter eos aliquando acciderit ad arbitrium iiii monachorum duorum scil[icet] ex parte Rievallis quos Abbas Bellelande elegerit et duorum ex parte Bellelande quos Abbas Rievallis elegerit sine tumultu et retractatione et interpositione plurium quam istorum iiii emendetur ita tamen ut cetera capitula que supra descripta sunt integre conserventur Usum vero et aisiamenta Sproxtune habebunt in perpetuum et Rievallenses et Bellelandenses sicut solebant habere usque ad diem qua hec compositio facta fuerat Quod si aliquando inde controversia aliquando exorta fuerit per iiii monachos secundum modum predictum pacificatur Si quis fratrum metas predictas transgressus fuerit [propter] negligentiam suam et incuriam proxima Dominica in Capitulo fratrum verberetur et ea die non cum aliis ad mensam sed in terra comedat Negligentia autem judicabitur si ipso nesciente et in aliis rebus occupato pecora que custodit in alienis pascuis paverint Si vero scienter id fecerit id est supino vidente et sedente vel stante in alienis pascuis inventa fuerint tribus Dominicis predicta pena plectetur Si vero visus ab aliquo fratre et jussus exire non obedierit amoveatur ab ordine suo et ultimus omnium sit donec premissam penitentiam perfecerit tribus Dominicis ita ut ipsis tribus diebus non nisi aquam bibat Pueri qui de Domo sint pro tale culpa vapulent usque ad sanguinem Conductitius si talia commiserit magister ejus moneatur semel et iterum Si denuo non correxerit magister conductitii ac si ipse fecisset predictam penam sustineat Hec carta lecta est in utroque Capitulo presentibus Abbatibus Domino Silvano Rievallensi et Rogero Bellelandensi et tam ab ipsis quam utroque Capitulo in perpetuum confecta Sit pax et gratia omnibus observantibus eam in veritate Qui autem obstinate pacem hanc turbaverit timeat quod scriptum est qui conturbat vos portabit judicium quicumque est ipse

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est conventio karitatis inter Domum Rievallensem et Domum Bellelande quam caventes in posterum Abbas Rievallis Ailredus et Abbas Bellelande Rogerus consilio et consensu utriusque Monasterii Capituli constituerunt et confirmaverunt statuentes ut ab omnibus posteris et successoribus eorum pax ista in perpetuum illibata servetur Primum igitur est ut sub una matre karitate viventes quantum ad unitatem Spiritus et vinculum pacis utriusque Domus pro una et eadem habeatur Et ideo obeunte aliquo fratre Rievallensi fratres de Bellelanda in missis et psalmis ceterisque orationibus sicut pro fratre ipsius Domus facient quod et ipsum obeunte aliquo fratre Bellelande Rievallenses pro ipso persolvent Si vero aliquid adversi vel persecutionis ab advocatis vel a potentibus vel vicinis uni Domui emerserit per invicem stabunt consilio et auxilio sibi in omnibus adherentes Si autem infortunio aliquo sicut incendio Domui uni periculum destructionis institerit altera secundum consilium eorum qui statum Domus cognoverint in consulendo et subveniendo karitative se habebit Constitutum est etiam ut metas quas inter terras et pascua et loca sua fuerunt sicut infra scriptum est nullus transgrediatur sed perpetue pacis caritatisque custodiam singula Domus suis terris et pasturis ceterisque possessionibus sint contente Quod si quis transgressus fuerit pena que infra notatur remota omni dispensatione plectatur Concesserunt quoque Fratres Bellelande Fratribus Rievallensibus habere pontem suum laqueatum ad retinenda ligna sua que per aquam Rievallensibus con vehentur qui pons ejus altitudinis erit cujus fuit ea die qua hoc conventio facta est vel si eum exaltare voluerint usque ad equalitatem ripe illud exaltare poterunt Concesserunt eis etiam viam a ponte per boscum et campum Beghlande quantum terra eorum durat versus Hestelsceit octodecim pedum in latum et ipsam viam emendare quandocunque opus fuerit et ipsi fratres Rievallenses voluerint et quod libere poterunt firmare stagnum et pontes in ripa ex parte Beghlande et fratres Bellelande in ripa ex parte Rievallensi ita ut nichil amplius habeant nec Bellelandenses super ripam Rievallensi versus Rievallem nec Rievallenses super aliam ripam Rievallensi versus Beghlandam Preterea terra inter Eskbergam et Riam sicut fossatum illorum vadit subtus Eskabergam remanebit Domui Rievallensi sicut in carta de Bellelanda habent et similiter Oswaldesengas Porro domus quam edificaverunt fratres Bellelande apud Depedalam remanebit eis quiete cum omnibus que habent vel adquirere poterunt in his villis scil[icet] in Grisethorp Hwallisgrava Semara Iretun et in Etun exceptis pratis ejusdem ville scil[icet] Etun de quibus nichil habebunt nisi per voluntatem monachorum Rievallensium In Hotun etiam et inde usque ad villam de Bruntun constitutum est nihilominus ut deinceps Abbas vel aliquis frater unius Domus locum ad edificandum non recipiat nisi prius alterius Domus Abbati et Cellerario fuerit ostensum ut communi consideratione ad pacem utriusque Domus fieri possit Animalia grangie de Grif habebunt pascua sua infra nemus tantum Scaltune a Brunesdale versus Sproxtunam Reliquum vero Scaletune in plano et boscho remanebit Bellelandensibus Divisa autem inter grangiam de Hestelscaith et grangiam de Beghlande hec est scil[icet] a spina et lapide que sunt super Askeledic per metas statutas usque ad viam de Bolthebi et a via de Bolthebi recta linea usque ad proximum caput cauce et ab illo capite cauce per cilium montis et metas et divisas quas monachi utriusque Domus perambulaverunt et statuerunt usque ad divisas inter Beghlandam et Kerebi et ultra quantum se extendit terra Adam filii Odonis sub cilio montis Pecora vero de Hestelscaith tam animalia quam oves nunquam intrabunt pascua Beghlande nec pecora Beghlande uspiam intrabunt pascua de Hestelscaith ab Askeldic usque ad metas quas statuerunt inter se Est regalis via divisa inter eos Et a meta posita juxta Hestelscaith usque ad fossatum quod dividit terras Herdene et Dale extendunt divise eorum per metas quas inter se constituerunt et ab hinc versus orientem ipsum fossatum est divisa inter eos et ab eo loco ubi mete eorum veniunt ad predictum fossatum sicut recta linea duci potest ad montem Sotheberge ex parte orientali remanebit monachis Bellelande et ex parte occidentali monachis Rievallis excepto quod totum planum Erdene juxta predictum fossatum remanebit monachis Rievallensibus Plane inter fratres de Lauescales et de Bildesdala et fratres de Singleswath erit divisa illa via qua itur de Halmbi ad Clivelandam quamdiu durat terra de Halmbi Inter faveram plane monachorum Rievallensium quam habent in Sitlintun et faveram monachorum Bellelande quam habent in Emmesleia talis divisio est ut scil[icet] Bellelandenses habeant necessaria ferrariis suis scil[icet] minaria et carbones in his sex villis et silvis earum scil[icet] Emmesleia Brectuna Sitlintuna Philippi Denebi Brerethuisel Thornehil et fratres Rievallenses habeant necessaria suis ferrariis scil[icet] minaria et carbones in his tribus villis in duabus videl[icet] Sitlintunis que sunt de feudo Adam filii Petri et Mathei filii Saxi et in Floctona et in Threpwda Cum autem hec conventio pluribus annis ab utroque in multis conservata fuisset Anno ab Incarnatione Domini MCLXXdate ne tepesceret caritas mutua iterato replicata et arc[t]ius est roborata additis quibusdam que in priore conventione non continebantur et hoc precipue Quod omnes querele que inter eos hactenus erant sopite sunt ab hac die in posterum ita ut de eis nulla fiat mentio in eternum pro quavis occasione que deinceps inter eos emergere poterit Et nominatim ex parte Bellelande remissa est calumpnia super duabus bovatas terre in Welleburna et de Oswaldesengas et de fossato quod fecerunt in terra Staintune ad deducendam Riam et de ferrario in Staintuna et Floctuna et de ponte laqueato et de via a ponte per medium boscum versus Beghlandam Ex parte vero Rievallensium remissa est calumpnia de communi pastura Mortunie He querele et omnes alie sopite sunt ut diximus et penitus oblivioni tradite ut nunquam in posterum revocentur in litem pro quolibet eventu qui eis accidere poterit Sane si a die quo hec Conventio renovata fuit Rievallenses et Bellelandenses molendina vel stagna vel pontes fecerint super Riam ita facient ut stagnum non excedat modum sed sufficiens sit ad molendinum Similiter et pontes ut sufficiant ad transeundum Quod si in aliquo modo excesserint vel stagna vel pontes aut ex aliis quibuslibet eventibus aliqua controversia inter eos aliquando acciderit ad arbitrium iiii monachorumnumeral duorum scil[icet] ex parte Rievallis quos Abbas Bellelande elegerit et duorum ex parte Bellelande quos Abbas Rievallis elegerit sine tumultu et retractatione et interpositione plurium quam istorum iiii emendeturnumeral ita tamen ut cetera capitula que supra descripta sunt integre conserventur Usum vero et aisiamenta Sproxtune habebunt in perpetuum et Rievallenses et Bellelandenses sicut solebant habere usque ad diem qua hec compositio facta fuerat Quod si aliquando inde controversia aliquando exorta fuerit per iiii monachosnumeral secundum modum predictum pacificatur Si quis fratrum metas predictas transgressus fuerit [propter] negligentiam suam et incuriam proxima Dominica in Capitulo fratrum verberetur et ea die non cum aliis ad mensam sed in terra comedat Negligentia autem judicabitur si ipso nesciente et in aliis rebus occupato pecora que custodit in alienis pascuis paverint Si vero scienter id fecerit id est supino vidente et sedente vel stante in alienis pascuis inventa fuerint tribus Dominicis predicta pena plectetur Si vero visus ab aliquo fratre et jussus exire non obedierit amoveatur ab ordine suo et ultimus omnium sit donec premissam penitentiam perfecerit tribus Dominicis ita ut ipsis tribus diebus non nisi aquam bibat Pueri qui de Domo sint pro tale culpa vapulent usque ad sanguinem Conductitius si talia commiserit magister ejus moneatur semel et iterum Si denuo non correxerit magister conductitii ac si ipse fecisset predictam penam sustineat Hec carta lecta est in utroque Capitulo presentibus Abbatibus Domino Silvano Rievallensi et Rogero Bellelandensi et tam ab ipsis quam utroque Capitulo in perpetuum confecta Sit pax et gratia omnibus observantibus eam in veritate Qui autem obstinate pacem hanc turbaverit timeat quod scriptum est qui conturbat vos portabit judicium quicumque est ipse