Charter Document - 01090217
| Charter Number: | 01090217 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1232 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Hilarii in quindecim dies Anno regie Regis Henrici filii Regis Johannis sexto decimo coram Stephano de Segrave Roberto de Lexintona Willelmo de Eboracensis Magistro Roberto de Scherdelawe Radulfo de Norwico et Adam filio Willelmi Justiciis et aliis Domini Regis fidelibus [] Inter Rogerum Abbatem de Rievalle querentem et Willelmum de Ros impedientem de quatuor carucatas terre cum pertinenciis in Tillestona et de communa pasture et bosci in Haumelak et Pokeleia unde idem Abbas questus fuit quod predictus Willelmus voluit habere forestam infra easdem novem carucatas terre [] et in bosci qui pertinent ad ipsas novem carucatas terre et posuit ibidem forestarios suos ad custodiendum feras qui sunt in bosci et terris ipsius Abbatis infra divisas et bundas earundem novem carucatarum cum pertinenciis et quod idem Willelmus impedivit ipsum Abbatem habere communam herbagii et pessone ad averia sua et communam bosco et mairemii in bosci de Haumelak et de Pokeleia contra cartam Roberti de Ros patris ipsius Willelmi cujus heres ipse Willelmus est et unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod predicte novem carucata terre cum pertinenciis et bosci qui ad easdem novem carucatas terre pertinent in bosci pl[anis] moris et omnibus aliis locis simul cum es[s]arto et pertinenciis suis que habent ex dono Everardi de Ros de cetero sunt omnino deaf[f]orestate inperpetuum ita quod idem Willelmus et heredes sui nunquam aliquid juris exigent infra metas et bundas predictarum novem carucatarum terre cum bosci et assarto [] nomine foreste nec in bosci ad predictas novem carucatas terre pertinentibus nec etiam capient ibidem aves errantes nec ponent ibidem custodes vel forestarios suos sed idem Abbas et successores sui habebunt custodes et forestarios suos ad custodiendum bosco et terras infra easdem novem carucatas terre et assartum cum pertinenciis Et easdem feras et omnimodam salvaginam capiant per canes et leporariis suos et per arcus et sagittas et omnibus aliis modis quibuscunque poterunt pro voluntate eorum sine omni impedimento vel contradictione ipsius Willelmi vel heredum suorum et hominum suorum Concessit etiam idem Willelmus predicto Abbati et successoribus suis com[m]unam herbagii et pessone et communam bosco et meremii in omnibus bosci et tenuris de Haumelak et de Pokele exceptis veteri Parco ad orientem de Haumelak et alio Parco ad occidentem de Haumelak qui dicitur La Haye et bosco qui dicitur Plocw[u]de in quibus parcis et bosco dictus Abbas et successores sui nullam communam habebunt set in omnibus aliis bosci et tenuris de Haumelak et de Pokeleia habebunt communam bosco et meremii ad omnes proprios usus suos libere quiete et sine omni contradictione dicti Willelmi vel heredum suorum et hominum suorum Et idem Abbas et successores sui habebunt communam herbagii et pessone in omnibus predictis bosci et tenuris de Haumelak et Pokeleia exceptis predictis bosci de Plocwude et duobus parcis ut predictum est ubi nullam communam habere debent ad omnimoda animalia et pecora sua exceptis capris cum libero introitu et exitu hominum animalium et pecorum suorum et ad caritandum quod necessarie habeant sine aliquo impedimento Omnes autem predicte novem carucata terre cum omnibus bosci suis et predictum assartum cum pertinenciis habebunt et tenebunt idem Abbas et successores sui et Ecclesia Sancte Marie de Rievalle sub sua propria custodia in omnibus sicut predictum est in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servitio et exactione in perpetuum Et idem Willelmus et heredes sui warantizabunt [] Et pro hac recognitione concessione warantia fine et concordia idem Abbas dedit predicto Willelmo cc marcas argenti Postea coram Domino Rege et ejus concilio apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies quia predictus Abbas dixit quod a fundatione Domus sue ipse et omnes predecessores sui ante confectionem predicti finis et semper postea usque nunc fuerant in seisina scindendi husasium in hyeme ad boves et vaccas et oves suas colligendi nuces comburendi brueriam in pastura infra predictos bosco et faciendi carbones ad usus suos proprios et de hoc obtulit se super patriam et predictus Willelmus noluit ponere se inde super patriam nec idem Abbas per predictum finem de hiis habenda exauditur consideratum est quod predictus Abbas possit scindere husasium in hyeme ad boves et vaccas et oves suas nuces colligere brueriam comburere in pastura infra predictos bosco carbones facere in predictis bosci ad usus suos proprios ita quod non possit prosternere plures arbores in una placia sine modo per diversa loca et Willelmus in misericordia
Markups
Names Markup:
Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium a die Sancti Hilarii in quindecim dies Anno regie Regis Henrici filii Regis Johannis sexto decimodate coram Stephano de Segrave Roberto de Lexintona Willelmo de Eboracensis Magistro Roberto de Scherdelawe Radulfo de Norwico et Adam filio Willelmi Justiciis et aliis Domini Regis fidelibus [] Inter Rogerum Abbatem de Rievalle querentem et Willelmum de Ros impedientem de quatuor carucatas terre cum pertinenciis in Tillestona et de communa pasture et bosci in Haumelak et Pokeleia unde idem Abbas questus fuit quod predictus Willelmus voluit habere forestam infra easdem novem carucatas terre [] et in bosci qui pertinent ad ipsas novem carucatas terre et posuit ibidem forestarios suos ad custodiendum feras qui sunt in bosci et terris ipsius Abbatis infra divisas et bundas earundem novem carucatarum cum pertinenciis et quod idem Willelmus impedivit ipsum Abbatem habere communam herbagii et pessone ad averia sua et communam bosco et mairemii in bosci de Haumelak et de Pokeleia contra cartam Roberti de Ros patris ipsius Willelmi cujus heres ipse Willelmus est et unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod predicte novem carucata terre cum pertinenciis et bosci qui ad easdem novem carucatas terre pertinent in bosci pl[anis] moris et omnibus aliis locis simul cum es[s]arto et pertinenciis suis que habent ex dono Everardi de Ros de cetero sunt omnino deaf[f]orestate inperpetuum ita quod idem Willelmus et heredes sui nunquam aliquid juris exigent infra metas et bundas predictarum novem carucatarum terre cum bosci et assarto [] nomine foreste nec in bosci ad predictas novem carucatas terre pertinentibus nec etiam capient ibidem aves errantes nec ponent ibidem custodes vel forestarios suos sed idem Abbas et successores sui habebunt custodes et forestarios suos ad custodiendum bosco et terras infra easdem novem carucatas terre et assartum cum pertinenciis Et easdem feras et omnimodam salvaginam capiant per canes et leporariis suos et per arcus et sagittas et omnibus aliis modis quibuscunque poterunt pro voluntate eorum sine omni impedimento vel contradictione ipsius Willelmi vel heredum suorum et hominum suorum Concessit etiam idem Willelmus predicto Abbati et successoribus suis com[m]unam herbagii et pessone et communam bosco et meremii in omnibus bosci et tenuris de Haumelak et de Pokele exceptis veteri Parco ad orientem de Haumelak et alio Parco ad occidentem de Haumelak qui dicitur La Haye et bosco qui dicitur Plocw[u]de in quibus parcis et bosco dictus Abbas et successores sui nullam communam habebunt set in omnibus aliis bosci et tenuris de Haumelak et de Pokeleia habebunt communam bosco et meremii ad omnes proprios usus suos libere quiete et sine omni contradictione dicti Willelmi vel heredum suorum et hominum suorum Et idem Abbas et successores sui habebunt communam herbagii et pessone in omnibus predictis bosci et tenuris de Haumelak et Pokeleia exceptis predictis bosci de Plocwude et duobus parcis ut predictum est ubi nullam communam habere debent ad omnimoda animalia et pecora sua exceptis capris cum libero introitu et exitu hominum animalium et pecorum suorum et ad caritandum quod necessarie habeant sine aliquo impedimento Omnes autem predicte novem carucata terre cum omnibus bosci suis et predictum assartum cum pertinenciis habebunt et tenebunt idem Abbas et successores sui et Ecclesia Sancte Marie de Rievalle sub sua propria custodia in omnibus sicut predictum est in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servitio et exactione in perpetuum Et idem Willelmus et heredes sui warantizabunt [] Et pro hac recognitione concessione warantia fine et concordia idem Abbas dedit predicto Willelmo cc marcasnumeral argenti Postea coram Domino Rege et ejus concilio apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies quia predictus Abbas dixit quod a fundatione Domus sue ipse et omnes predecessores sui ante confectionem predicti finis et semper postea usque nunc fuerant in seisina scindendi husasium in hyeme ad boves et vaccas et oves suas colligendi nuces comburendi brueriam in pastura infra predictos bosco et faciendi carbones ad usus suos proprios et de hoc obtulit se super patriam et predictus Willelmus noluit ponere se inde super patriam nec idem Abbas per predictum finem de hiis habenda exauditur consideratum est quod predictus Abbas possit scindere husasium in hyeme ad boves et vaccas et oves suas nuces colligere brueriam comburere in pastura infra predictos bosco carbones facere in predictis bosci ad usus suos proprios ita quod non possit prosternere plures arbores in una placia sine modo per diversa loca et Willelmus in misericordia
