Charter Document - 01090209

Charter Document - 01090209


Charter Number: 01090209
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1169 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum vicecomiti et bailivis suis [de] Eboracensisira salutem Precipio quod abbas et monachi de Rievalle habeant et teneant pasturam suam in wasto sub Picheringa bene et in pace sicut eam ipsis dedi et carta mea confirmavi Et prohibeo ne quis eos gravet vel vexet aut injuriam vel molestiam eis faciat de berchariis vel fossatis eorum aut aliis aisiamentis suis que habeant Sed si quis eis super hoc in aliquo foris fecerit plenarium eis inde sine dilatione justitiam faciatis Teste Henrico episcopo Baiocensi apud Burum