Charter Document - 01090208
| Charter Number: | 01090208 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1158 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum justic[iar]iis vicecomiti et forestariis suis de Pikeringe salutem Precipio vobis quod faciatis monachos de Rievals habere et tenere bene et in pace libere et quiete et juste totam pasturam de wasto de subtus Pickeringe sicut illam eis dedi et carta mea confirmavi et sicut rex Henricus avus meus illam tenuit in dominio suo Et faciatis pontes et semitas et vias de eodem wasto esse sicut solebant tempore regis Henrici avi mei Et prohibeo ne quis eis inde injuriam vel contumeliam faciat Teste cancellario apud Cahu[r]cium
