Charter Document - 01090206
| Charter Number: | 01090206 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegavorum vicecomiti et ministris suis de Eboracensiscira salutem Precipio vobis quod sine dilatione faciatis recognosci per legales homines de wapentac et de foresta de Pikeringis wastum subtus Pikeringam quod Henricus avus meus habuit in dominico suo die qua fuit vivus et mortuus et sicut recognitum fuit tunc fuisse ita sine dilatione et plenaria et juste habere faciatis monachos de Rievalle et nullus eis inde aliquam injuriam vel contumeliam faciat Et nisi feceritis comes Legecestrie faciat Teste cancellario Hagtru Ern apud Cadomum
