Charter Document - 01090205

Charter Document - 01090205


Charter Number: 01090205
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum et dux Normannorum et Aquitanorum Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus et comes comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris suis et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et ecclesie de Rievalle et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam duas carucatas terre que dicuntur Kilverdemersch cum omnibus pertinentiis suis in pratis et pasturis et aquis et piscariis et molendinis et omnibus aliis rebus Preterea do eis et confirmo totam meam pasturam per totum wastum subtus Pikeringa per metas et easdem divisas quas wapent[achium] de Pikeringelid juravit et in comitatu Eboraci coram justic[iar]iis meis recognovit Quare volo et firmiter precipio quod hec omnia habeant et teneant sicut meam propriam elemosinam bene et in pace et honorifice et integre et plenaria libera et quieta ab omni consuetudine et seculari servitio et exactione Testibus T[heobaldo] Cantuariensi archiepiscopo Ricardo Londoniensi Henrico Wintoniensi Hil[ario] Cicestrensi episcopis Willelmo fratre regis Reginaldo comite Corn[ubie] Roberto comite Legrecestrie Willelmo comite Gloecestrie Ricardo de Luci Willelmo de Braose Manasse Biset dapifero Henrico filio Geroldi camerario Johanne Mald[uit] apud Romesiam