Charter Document - 01090186

Charter Document - 01090186


Charter Number: 01090186
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1160 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Asketinus de Thornatuna filius Rogeri salutem Sciatis me dedisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie Rievallis et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et omnium parentum et antecessorum et heredum meorum quicquid juris habui in Micleholm et in wasto regis subtus Pikaringa sicut juratum fuit eisdem monachis liberum et quietum in perpetuum pro me et heredibus meis et quietam clamavi eisdem monachis in perpetuum pro me et pro heredibus meis totam calumpniam quam habui in Miclaholm et in predicto wasto sine ulla reclamatione in posterum in puram et perpetuam elemosinam Hec omnia tenenda fideliter et warantizanda predictis monachis contra omnes homines in perpetuum manu mea affidavi et cartam hanc posui manu mea super altare Sancte Marie Rievallensis Hoc ipsum affidavit Jolanus filius meus His testibus Alano fratre meo cujus sigillo munivi cartam meam hanc quia proprium sigillum non habui Hugone filio Samuelis clerico Roberto clerico de Sprottuna Drogone clerico Willelmo filio Briani Willelmo de Herun Radulfo magno Asketino de Sproxtuna Henrico filio Thocheman et Drogone fratre ejus Roberto de Edestuna Huberto de Herun Willelmo dapifero Henrico coco Roberto Peregrino Amfrido pellefico Roberto filio Aldredi