Charter Document - 01090181
| Charter Number: | 01090181 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1170 - 1176 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes qui litteras has viderint vel audierint quod ego Gocelinus de Arci et sponsa mea Helewisa de Clera dedimus et sine omni reclamatione in posterum quietum clamavimus Deo et Sancte Marie Rievallis et monachis ibidem Deo servientibus quicquid juris habebamus in Loftmarais et in Theokesmarais pro xv marcis quas monachi nobis inde dederunt et cartas quas de terris illis et de eodem jure de dominis nostris habebamus monachis quiete habendas tradidimus Post mortem vero sponse mee quia videbar monachis velle movere adversus ipsos querelam et calumpniam de terra illa vel de conventionibus dederunt michi iterum ii juvencas ac postea xx solidos et unam vaccam et ut post obitum meum tantum facerent pro me de beneficio spirituali in psalmis et missis quantum pro monacho vel converso domus illius Ego vero Gocelinus coram Roberto decano et multis aliis clericis et laicis propria manu affidavi quod nunquam in posterum movebo adversus prefatos monachos de terra illa vel de illis conventionibus aliquam querelam vel calumpniam vel per me vel per aliquem alium sed sicut frater domus illius fidelis et benevolus juvabo illos et stabo cum ipsis legitime et fideliter in eorum causis et negotiis Et quia volui omnia ista in posterum fideliter et sine omni suspicione servari rogavi decanum quatinus ipse ad omnia prefata attestanda cum meo sigillo suum etiam sigillum litteris istis meis apponeret Hii sunt testes Robertus decanus Symon canonicus Robertus capellanus Gaufridus de Osbaldewic presbiter Ricardus clericus Alanus Radulfus Baldewinus Builote Stephanus de Killom Radulfus de Moravilla Ruald de Ormesheved David Herveius Thomas Rogerus Puldre homines decani et alii multi
