Charter Document - 01090153
| Charter Number: | 01090153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1160 - 1169 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Rogerus de Molbrai salutem Noverit universitas vestra quod omnis controversia que vertebatur inter me et Alanum de Ridale super mora que jacet inter Wellebr[unam] et Buleford et tendit usque ad Coldic que scilicet communis est his tribus villis Wellebr[une] Houet[une] et Buleford in hac forma est terminata et in perpetuum sopita coram me et curia mea et multis vicinis meis et ministris regis David scilicet Lardener et Odone de Neusum et Willelmo Dod et aliis pluribus ex parte vicecomitis Idem Alanus veniens in curiam meam dicebat predictam moram et exitum monachorum Rievall[ensium] quem in illa frustraverat sui juris esse et ad dominium suum pertinere seque duelli certamine fidem dictis facturum Elred contra ego asserens eam communem esse debere prenominatis tribus villis et monachos debere prefatum exitum liberum habere sicut pater meus et mater mea et ego liberius illum habueramus et ipsum Alanum eundem exitum contra justiciam frussasse quendam de liberis hominibus meis contra illum posui qui meam assertionem et jus elemosine mee defenderet Igitur congredientibus illis tandem post multos assultus et ictus compellentibus amicis suis idem Alanus in ipso loco certaminis coram omnibus qui aderant quietum clamavit elemosine mee et ecclesie ac monachis sancte Marie Rieuall[is] predictum exitum liberum inperpetuum et etiam quietum clamavit illis quicquid continetur infra divisas que nominantur in cartis quas ego dedi prefatis monachis de donatione mea de Wellebr[una] et Houet[una] tam in bosco quam in plano et in omnibus aliis rebus preter predictam moram ita quod ipse Alanus et heredes ejus nichil omnino reclamabunt in perpetuum infra predictas divisas De mora vero prescripta ego et predictus Alanus in hoc ibidem spontanee consensimus quod xij legales milites eligeremus de vicinis nostris et quicquid illi de eadem mora juramento prestito affirmarent ratum irrefragabiliter haberemus et ad hoc diem accepimus Die vero statuta ego et curia mea et multi de vicinis nostris convenimus in sepe dicta mora et ibidem per xij legales milites juratos electos ab utraque parte cognitum atque probatum fuit quod tota eadem mora hactenus fuerit communis et esse debeat juris perpetuo predictis tribus villis Wellebr[une] scilicet Houet[une] et Bulef[ord] et in hoc idem Alanus consensit et ideo quicquid operis antea fecerat in eadem mora ex sententia judicum ibidem remansit et sic per finem duelli tota controversia est terminata Isti vero sunt milites qui pro sepe dicta mora juramentum fecerunt Willelmus de Steinegriua Drogo de Harum Petrus de Surdeual Odo de Neuhus Robertus de Benefeld Willelmus de Bailol Robertus de Steinegriua frater Willelmi de Steinegriua Bartholomeus de Toreni Willelmus filius Engeleri Hugo [de] Holthorp Stephanus de Killum Turoldus de Nouauilla Ideo autem volui hanc actionem conscribi et sigillo meo signari ut rei veritas tam presentibus quam futuris innotescat et prefatus Alanus vel heredes ejus non possint iterum in litem revocare ea que ordine judiciario et per finem duelli finem acceperunt in perpetuum sopita His testibus de ministris regis a vicecomite missis Dauid lardener regis Gaufrido Fossard Odone de Neus[um] Willelmo Dod Iuone de Bolthebi de vicinis nostris Richero de Walesanth et Willelmo fratre ejus Jukelo de Alvert[un] Petro de Surdeual Willelmo de Magnebi Roberto de Sproxt[un] Symone de Steinegrif et Henrico fratre ejus de curia mea Roberto capellano Nigello et Roberto filiis meis Roberto de Daiuilla Hugone Malab[isse] Radulfo de Bauuair et Roberto fratre ejus Thoma de Coleu[illa] Roberto de Busci Nicholao de Bellum et multis aliis
