Charter Document - 01090152

Charter Document - 01090152


Charter Number: 01090152
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1160 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Radulfus de Vado salutem Noverit universitas vestra me et fratres meos Radulfum et Ricardum et Gerardum et Geruasium quietum clamasse Deo et ecclesie sancte Marie Rieuall[is] et monachis ibidem Deo servientibus in curia et in presentia domini mei Rogeri de Moubrai et Nigelli filii ejus quicquid calumniabatur infra omnes divisas que continentur in cartis monachorum Rieuall[ensium] quas habent de donatione domini Rogeri de Moubrai et Nigelli filii sui de Welleburne in bosci et planis et mariscis pro nobis et pro heredibus nostris in perpetuum et in omnibus aliis rebus Et quoniam volui hec prescripta per omnia rata esse et firma ego et predicti fratres mei juravimus super iiij evangelia quod nunquam nos nec alius aliquis per nos calumniabitur quicquid infra predictas divisas que continentur in prememoratis cartis monachorum Rieuall[ensium] de prefato Rogero de Molbrai et Nigello filio ejus de Welleburn sibi datis et ut hec stabilia sint prece mea dominus meus Rogerus de Molbrai et Nigellus filius ejus cartam hanc sigillis suis signaverunt cum sigillo meo His testibus Rogero de Molbrai et Nigello de Molbrai filio ejus Normanno presbitero de Halgt[ona] Roberto capellano Rogeri de Molbrai Roberto de Busci Willelmo de Daiuilla Hereberto filio Ricardi Willelmo filio Engel[ram] Roberto Beler Roberto de Beauuair Petro de Surdeual et Roberto de Surdeual filio ejus Willelmo de Harum Willelmo de Mundeuile Jukelo de Aluertun Petro de Neut[un] Abraham de Nagelt[un] Huberto de Harum Gilleberto de Musecotes Roberto Trauers Umfrido de Aluertun