Charter Document - 01090133

Charter Document - 01090133


Charter Number: 01090133
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1175
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius Prior Brellintonie [omnibus sancte ecclesie filiis salutem] Causa que inter Monachos Rievallis et Alanum de Ridale vertebatur cum michi et Magistro Vicario Delegata fuisset cognoscenda et terminanda committente predicto conjudice michi vices suas in presentia mea coram viris probabilibus amicabili compositione sic finita est apud Notingham ix Kalendas Aprilis quod videl[icet] idem Alanus et uxor ejus Matildis in manu mea fide interposita renuntiaverunt omnibus querelis quas erga eosdem monachos usque ad illam diem moverant et se in posterum ratas habituros asseruerunt omnes donationes quas vir illustris Rogerus de Molbrai contulerat memoratis monachis juxta formam in cartis ipsius Rogeri comprehensam super quibus inter Alanum et monachos controversia diu fuerat agitata tali mediante conditione quod idem Rogerus concessit Alano terram de Buleford de qua x solidos annuatim reddere consueverat pro una libra piperis annuatim persolvenda hereditario jure tenenda ab omnibus servitiis aliis et consuetudinibus immunem Monachi quoque vel Alanus in mora que jacet ante Buleford si modum legitimum et rationabilem in oneranda pastura excesserint juxta quod se habet quantitas tenura ex utraque parte ad arbitrium meum et vicinie excessum suum emendabit Turbas nihilominus predictus Alanus et homines ejus de Buleford capient in eadem mora inter Coldic et metas apparentes que facte sunt ii Nonas Novembris coram me et vicinia ad considerationem et arbitrium meum et ejusdem vicinie quas metas non transgredientur Monachi vero ad arbitrium meum et vicinie emendaverunt canalem de Redofra unde predictus Alanus conquestus est tam dilatando quam profundius fodiendo quantum terra eorum durat et sic predicta causa terminata est Hec autem facta sunt A[nno] D[omini] MCLXXV coram Rogero Priore et monachis Rievallis et ipso Alano et filiis ejus et hominibus suis His t[estibus] Gileberto et Reginaldo Canonicis de Brellintona Symone de Staingrive Roberto de Staingrive Petro de Surdeval Willelmo de Herun Bartholomeo de Thoreni Willelmo de Baill[ol] Walkelino Trussevilain Rogero Puldre Roberto filio Victoris Willelmo de Thornetona Radulfo de Camera Roberto Joie Ernaldo de Brellintona

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Gregorius Prior Brellintonie [omnibus sancte ecclesie filiis salutem] Causa que inter Monachos Rievallis et Alanum de Ridale vertebatur cum michi et Magistro Vicario Delegata fuisset cognoscenda et terminanda committente predicto conjudice michi vices suas in presentia mea coram viris probabilibus amicabili compositione sic finita est apud Notingham ix Kalendas Aprilisdate quod videl[icet] idem Alanus et uxor ejus Matildis in manu mea fide interposita renuntiaverunt omnibus querelis quas erga eosdem monachos usque ad illam diem moverant et se in posterum ratas habituros asseruerunt omnes donationes quas vir illustris Rogerus de Molbrai contulerat memoratis monachis juxta formam in cartis ipsius Rogeri comprehensam super quibus inter Alanum et monachos controversia diu fuerat agitata tali mediante conditione quod idem Rogerus concessit Alano terram de Buleford de qua x solidosnumeral annuatim reddere consueverat pro una libra piperis annuatim persolvenda hereditario jure tenenda ab omnibus servitiis aliis et consuetudinibus immunem Monachi quoque vel Alanus in mora que jacet ante Buleford si modum legitimum et rationabilem in oneranda pastura excesserint juxta quod se habet quantitas tenura ex utraque parte ad arbitrium meum et vicinie excessum suum emendabit Turbas nihilominus predictus Alanus et homines ejus de Buleford capient in eadem mora inter Coldic et metas apparentes que facte sunt ii Nonas Novembrisdate coram me et vicinia ad considerationem et arbitrium meum et ejusdem vicinie quas metas non transgredientur Monachi vero ad arbitrium meum et vicinie emendaverunt canalem de Redofra unde predictus Alanus conquestus est tam dilatando quam profundius fodiendo quantum terra eorum durat et sic predicta causa terminata est Hec autem facta sunt A[nno] D[omini] MCLXXVdate coram Rogero Priore et monachis Rievallis et ipso Alano et filiis ejus et hominibus suis His t[estibus] Gileberto et Reginaldo Canonicis de Brellintona Symone de Staingrive Roberto de Staingrive Petro de Surdeval Willelmo de Herun Bartholomeo de Thoreni Willelmo de Baill[ol] Walkelino Trussevilain Rogero Puldre Roberto filio Victoris Willelmo de Thornetona Radulfo de Camera Roberto Joie Ernaldo de Brellintona