Charter Document - 01090129
| Charter Number: | 01090129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1166 - 1183 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Radulfus de Vado salutem Sciatis me dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie Rieuall[is] et monachis ibidem Deo servientibus v acras de propinquiori terra quam habui juxta grangiam illorum de Scipnum scilicet in escambium x acrarum cote gradi sui de Wimbelt[un] quas michi dederunt quas v acras ego et heredes mei acquietabimus eis de omnibus serviciis contra omnes homines et warantizabimus contra omnes homines ita quod eas tenebunt liberas et quietas ab omni terreno servicio et exactione seculari inperpetuum Ego autem et heredes mei ibimus in negotiis illorum agendis sicut fratres eorum ubicumque opus fuerit in Eboracensi sciria ad illorum expensas sine occasione tamen His testibus Nicholao de Traili Adam Fossard Petro de Surdeual et Petro filio ejus Willelmo de Surdeual et Radulfo filio ejus Roberto filio Ernisii Roberto persona de Sancto Oswaldo Willelmo de Herum Willelmo Crispinum Radulfo magno Tecio Petro de Newt[un] Roberto de Vado Ricardo de Sproxtun Waltero Huuerin Symone filio Rob[erti] Breth
