Charter Document - 01090112

Charter Document - 01090112


Charter Number: 01090112
Cartulary Title: Cartularium Abbathiae de Rievalle [Rievaulx]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1178
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia qua facta fuit apud Danecastrum in Nativitate Beate Marie Virginis A[nno] xxiiii regni Henrici Regis secundi coram Hugone Murdac et Johanne Cumin et Johanne filio Luce et Randulfo de Glanvilla et Bertram de Verd[un] et Willelmo filio Aldel[ini] et Michaele Belet et Willelmo de Bendingas et Roberto Poherio et aliis Justiciis Domini Regis qui tunc ibi aderant inter Monachos de Rievalle et Adam de Boltebia de pastura de Boltebia et de Ravenestorpe et de Trillebia unde placitum erat inter eos scil[icet] quod predictus Adam concessit prenominatis monachis totam terram quam pater suus eis dedit in Boltebia per easdem divisas que continentur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stutevilla Domini predicti Ade Concessit etiam prefatus Adam prenominatis monachis pasturam sufficientem cccc ovibus in pastura de Boltebia et de Ravenestorpe et de Trillebia ubique pascendis ubi dominica averia ipsius Ade et hominum suorum pascunt et ad pasturam illam adeundam liberum habebunt introitum et exitum ita quod predicti monachi non ponent in prenominatam pasturam plures quam cccc oves Idem etiam monachi habebunt in eadem pastura quatuor carucatas boum unam quamque de viii bobus et xxxii vaccas cum secta et exitu earum et duos tauros et vi equos et vi sues cum exitibus earum ita quod tota secta et exitus predictarum vaccarum et porcorum removeantur a pastura illa in fine cujusque anni Habebunt etiam alia aisiamenta per totum boscum predicti Ade de mairemio et busco cum mensura sicut ipse Adam ad opus suum proprium et sicut continetur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stutevilla Domini ipsius Ade

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia qua facta fuit apud Danecastrumlocation in Nativitate Beate Marie Virginis A[nno] xxiiii regni Henrici Regis secundidate coram Hugone Murdac et Johanne Cumin et Johanne filio Luce et Randulfo de Glanvilla et Bertram de Verd[un] et Willelmo filio Aldel[ini] et Michaele Belet et Willelmo de Bendingas et Roberto Poherio et aliis Justiciis Domini Regis qui tunc ibi aderant inter Monachos de Rievalle et Adam de Boltebia de pastura de Boltebia et de Ravenestorpe et de Trillebia unde placitum erat inter eos scil[icet] quod predictus Adam concessit prenominatis monachis totam terram quam pater suus eis dedit in Boltebia per easdem divisas que continentur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stutevilla Domini predicti Ade Concessit etiam prefatus Adam prenominatis monachis pasturam sufficientem cccc ovibusnumeral in pastura de Boltebia et de Ravenestorpe et de Trillebia ubique pascendis ubi dominica averia ipsius Ade et hominum suorum pascunt et ad pasturam illam adeundam liberum habebunt introitum et exitum ita quod predicti monachi non ponent in prenominatam pasturam plures quam cccc ovesnumeral Idem etiam monachi habebunt in eadem pastura quatuor carucatas boum unam quamque de viii bobusnumeral et xxxii vaccasnumeral cum secta et exitu earum et duos tauros et vi equosnumeral et vi suesnumeral cum exitibus earum ita quod tota secta et exitus predictarum vaccarum et porcorum removeantur a pastura illa in fine cujusque anni Habebunt etiam alia aisiamenta per totum boscum predicti Ade de mairemio et busco cum mensura sicut ipse Adam ad opus suum proprium et sicut continetur in carta patris sui cui dependet sigillum Roberti de Stutevilla Domini ipsius Ade