Charter Document - 01083002
Charter Number: | 01083002 |
---|---|
Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1148 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p54) |
Charter:
[N]icholaus dei gratia Landavensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Eis debet dominice crucis maxime prodesse misterium qui sinceriori devotione ipsius venerantur honorem et in statutis sollempnitatibus ad consequendam veniam peccatorum a Salvatore crucifixo conveniunt Ea propter de divina confisi misericordia omnibus qui in exaltatione sancte crucis Bathoniensem ecclesiam fideli devotione visitaverint peccatorum de quibus corde contrito confessi sunt xx dierum indulgentiam facimus et omnium beneficiorum Landavensis ecclesie participes eos esse concedimus Valete