Charter Document - 01081001

Charter Document - 01081001


Charter Number: 01081001
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1321
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Johannes XXII [] nobili viro [Edmundo] indite recordationis regis Anglie filio comiti [Cancie] Ex tue nobilitatis litteris et supplicatione in eisdem inclusa nobis presentatis et benigne receptis devotionem tuam a nobis perspeximus postulare ut Priori Ecclesie Bathon eiusque successoribus utendi insignibus Pontificalibus in eadem ecclesia facultatem tribuere dignaremur Verum quia adhuc nulli id etiam Abbati concessimus nec concedere secundum honestatem debemus cum ad honorem vel decorem Ecclesie non pertineat ut quis insignia deferat sue non congruentia dignitati non ferat egre quesimus tua nobilitas si ex causis huiusmodi petitionem tuam super hoc ad exauditionem non duximus admittendam In hiis tamen quibus honeste et secundum Deum condescendere poterimus votis tuis nos liberales invenies et benignos Datum Avinione viii Kal Nov

Source (click image below to view full size)