Charter Document - 01080187
Charter Number: | 01080187 |
---|---|
Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Election |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henrico [] regi Angliae [] Thomas prior [] Cum a vestrae regiae dignitatis excellentia elegendi nobis pastorem et episcopum benignissime licentia fuerit concessa gratias quantas possumus vobis referimus uberiores Nos vero mandato vestro parere cupientes secundum formam mandati vestri canonice et unanimiter elegimus in pastorem et episcopum nostrum secundum humanam estimationem Deo acceptum et regimini ecclesiae nostrae sufficientem et vobis fidelem et regno vestro utilem existentem viz magistrum Rogerum Precentorem Sarum cujus scientiae eminentiam morum et conversationis honestatem vobis et consilio vestro speramus non esse ignotam Factam igitur de dicto electo communem atque canonicam electionem per fratres nostros Thomam Precentorem et Gilbertum de Dunestorra quos procuratores nostros ad hoc constituimus vobis presentamus devote et humiliter in Domino rogantes quatinus dicta electioni de dicto magistro Rogero factae regium velitis adhibere consensum ipsum divinae caritatis intuitu et meritis personae circumspectis ut electum nostrum admittendo Ratum et habemus quicquid per eosdem vel alterum eorum actum fuerit appellando vel contradicendo si quod absit in praejudicium nostrum vel electionis vel electi nostri per quoscumque vel quemcumque quocumque modo fuerit attemptatum In cujus rei [] sigillum Valeat [] Datum a g MCCXLII xv Kal Martii
Markups
Names Markup:
Henrico [] regi Angliae [] Thomas priorname [] Cum a vestrae regiae dignitatis excellentia elegendi nobis pastorem et episcopum benignissime licentia fuerit concessa gratias quantas possumus vobis referimus uberiores Nos vero mandato vestro parere cupientes secundum formam mandati vestri canonice et unanimiter elegimus in pastorem et episcopum nostrum secundum humanam estimationem Deo acceptum et regimini ecclesiae nostrae sufficientem et vobis fidelem et regno vestro utilem existentem viz magistrum Rogerum Precentorem Sarum cujus scientiae eminentiam morum et conversationis honestatem vobis et consilio vestro speramus non esse ignotam Factam igitur de dicto electo communem atque canonicam electionem per fratres nostros Thomam Precentorem et Gilbertum de Dunestorra quos procuratores nostros ad hoc constituimus vobis presentamus devote et humiliter in Domino rogantes quatinus dicta electioni de dicto magistro Rogero factae regium velitis adhibere consensum ipsum divinae caritatis intuitu et meritis personae circumspectis ut electum nostrum admittendo Ratum et habemus quicquid per eosdem vel alterum eorum actum fuerit appellando vel contradicendo si quod absit in praejudicium nostrum vel electionis vel electi nostri per quoscumque vel quemcumque quocumque modo fuerit attemptatum In cujus rei [] sigillum Valeat [] Datum a g MCCXLII xv Kal Martiidate