Charter Document - 01080075
| Charter Number: | 01080075 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1155 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p130) |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod Ego Benedictus prior Bathon[iensis] ecclesie et totus ejusdem loci conventus recognovimus jus Willelmi fratris nostri quod ex parte Wlwini clamat scilicet dimidiam hidam terra apud Weston quam predictus Willelmus tenuit cum omnibus pertinentiis in bosci in planis in pratis in pascuis in feudo et hereditate sibi et heredibus suis de ecclesia Beati Petri Bathon[iensis] tenenda Ita quod predictus Willelmus coram omnium monachorum capitulo proximum illum recognovit heredem libere et quiete ab omni servitio salvo servitio regali reddendo annuatim xii solidos et vi nummos predicte ecclesie Hec sunt autem pertinentis scilicet vii boves et quatuor vaccas habere in pascuis Beati Petri cum ipsius bovibus et vaccis et centum oves cum ipsius ovibus Hec recognitio facta est communi totius conventus favore dono sex marcarum ad cartam suam confirmandam Ad ista vero confirmanda hii sunt testes Alex de Munforth Roberto frater suus et Roberto filius suus Henr[ici] filius suus Godefridus Hosatus Radulfo rufus Waltero de Wik[e] Willelmi Hosatus Asketillus de Churton Aluredus monetarius Roberto Viviani Datum Beneventi xii Kalendas Februarii per manum Rolandi presbiteri cardinalis et cancellarii Anno gratie MCLV pont[ificatus] domini Adriani pape quarti anno secundo
Markups
Names Markup:
Sciant tam presentes quam futuri quod Ego Benedictus prior Bathon[iensis] ecclesie et totus ejusdem loci conventus recognovimus jus Willelmi fratris nostri quod ex parte Wlwini clamat scilicet dimidiam hidam terra apud Weston quam predictus Willelmus tenuit cum omnibus pertinentiis in bosci in planis in pratis in pascuis in feudo et hereditate sibi et heredibus suis de ecclesia Beati Petri Bathon[iensis] tenenda Ita quod predictus Willelmus coram omnium monachorum capitulo proximum illum recognovit heredem libere et quiete ab omni servitio salvo servitio regali reddendo annuatim xii solidosnumeral et vi nummosnumeral predicte ecclesie Hec sunt autem pertinentis scilicet vii bovesnumeral et quatuor vaccas habere in pascuis Beati Petri cum ipsius bovibus et vaccis et centum oves cum ipsius ovibus Hec recognitio facta est communi totius conventus favore dono sex marcarumnumeral ad cartam suam confirmandam Ad ista vero confirmanda hii sunt testes Alex de Munforth Roberto frater suus et Roberto filius suus Henr[ici] filius suus Godefridus Hosatus Radulfo rufus Waltero de Wik[e] Willelmi Hosatus Asketillus de Churton Aluredus monetarius Roberto Viviani Datum Beneventi xii Kalendas Februarii per manum Rolandi presbiteri cardinalis et cancellarii Anno gratie MCLV pont[ificatus] domini Adriani pape quarti anno secundodate
