Charter Document - 01080071

Charter Document - 01080071


Charter Number: 01080071
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p126)

Charter:

Rodbertus dei gratia Exoniensis episcopus dilectis fratribus Benedicto priori de Batha et conventui ibidem deo servienti salutem et gratiam Intimavit nobis presentium lator Walterus clericus vester et noster quod dimiseritis ei sicut inter vos convenit ecclesiam vestram de Baantona Quod gratum habemus et gratias referimus tum quia eum in preceptis nostris obedientem tum quia in agendis nostris admodum sollicitum semper invenimus tum precipue quia vobis et ecclesie vestre obedientem et fidelem estimamus Preces itaque vobis pro eo porrigimus subnixe postulantes quatinus nostri amoris gratia si placet conventionem super ecclesia predicta inter vos habitam irritam non faciatis sed ratam et incussam permanere permittatis dum vobis et ecclesie vestre inde obediens et fidelis extiterit Nos autem si forte de eo dubitatis quod absit coerce bimus eum ut clericum nostrum justitia nostra fore vobis obediturum Et sciatis quia si possemus ecclesiam vestram Bathe et ecclesiam illam Baantone amore ipsius Walteri et ampliori gratia foveremus et diligentiori subsidio juvaremus quod pro viribus nostris exequi parati sumus Valete

Source (click image below to view full size)