Charter Document - 01080065

Charter Document - 01080065


Charter Number: 01080065
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p122)

Charter:

Teobaldus dei gratia Cant archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus per episcopatum Bathoniensem constitutis salutem Ea que a venerabilibus fratribus nostris episcopis seu principibus ecclesiis et locis religiosis in elemosinam miscericordie intuitu conferuntur ut eisdem locis inconvulsa et in mutilata perseverent merito sunt auctoritatis nostre muni mi ne roboranda Ea igitur ratione inducti inspectis etiam cartis dominorum fundi et honoris de Dunestorra et confirmatione memorie Anselmi Cant archiepiscopi et illustris regis Anglorum Willelmi ruffi que ecclesiam de Dunestorra cum omnibus ad eam pertinentibus terris decimis et capellis in liberam elemosinam monachis Bathoniensibus esse concessam et datam astruebant eisdem monachis confirmamus ecclesiam prenominatam cum terris et decimationibus de Karentona et Stocheland et Kalvetona et Avelhame et Stantona et dimidiam decimam Menehafe et dimidiam decimam Exeforde et ceteris eis jure adjacentibus et presentis scripti patrocinio corroboramus Auctoritate itaque qua fungimur inhibemus ne quis ecclesiam Bathoniensem vel monachos in ea jugem deo famulatum exhibentes super ecclesia de Dunestorra que eis in liberam elemosinam auctoritate sancti Anselmi Cant archiepiscopi confirmata est et regiis cartis corroborata temere presumat inquietare vel ullam attemptet inferre molestiam Quod si quis attemptaverit injuste dei omnipotentis indignationem et nostram se noverit incursurum Valete

Source (click image below to view full size)