Charter Document - 01080063

Charter Document - 01080063


Charter Number: 01080063
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p120)

Charter:

Teodbaldus dei gratia Cant archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis et fidelibus salutem Pastoralis sollicitudo officii nos compellit omnium eorum maxime quos religionis nomen commendat quieti providere et que eis in domino collata sunt beneficia nostre auctoritatis patrocinio confirmare et confirmata inviolabiliter conservare Inde est quod omnia beneficia ecclesie apostolorum Petri et Pauli Bathoniensi juste et canonice a quibuscunque fidelibus collata sive ecclesiastica sive mundana et ab episcopo ejusdem loci Rodberto confirmata ipsi ecclesie et fratribus in ea Christo militantibus in perpetuum possidenda confirmamus et presentis scripti nostri testimonio communimus Ipsas autem possessiones quas in presentia possident propriis dignum duximus exprimere nominibus videlicet v hidas in Westona villam de Cumba et plenarium decimam de Batha et Lincumba et decimam vinee de Lincumba capellas monachorum tam Bathon quam alibi sitas ecclesiam quoque de Forda ecclesiam de Estona et terram etiam de Suðstocha et molendinum juxta virgultum episcopi et salinarum episcopi xx summas salis singulis annis duas virgatas terre unam apud Cerdram alteram apud Evercriz Hec ergo omnia cum ceteris omnibus que legitime adquisiverunt vel futuris adipisci temporibus rationabilibus modis poterint in pace et summa libertate possidenda concedimus sicut venerabilis frater noster Rodbertus Bathon episcopus eis concessit et carta sua confirmavit sicut carta ipsius testatur Valete

Source (click image below to view full size)