Charter Document - 01080056
| Charter Number: | 01080056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1123 - 1135 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p115) |
Charter:
Henricus rex anglorum Justiciariis et vicecomitibus et Baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Sumerseta salutem Sciatis me velle et concessisse deo et ecclesie Bathonie et Godefrido episcopo et successoribus suis quod manerium de Calvestona quod est abbatisse sancti Edwardi sit in hundreto Bathonie et in justitia episcopi Bathonie cujus hundretum illud est ita bene et plene et sicut esse solebat tempore Johannis episcopi Bathonie predecessoris sui Et sciatis similiter me concessisse deo et ecclesie de Wellis et Godefrido prefato episcopo et successoribus ejus terram de Merc que est in Wedtmora que calumniata fuerat debere esse de dominio meo Et volo et firmiter precipio ut Godefridus episcopus et ecclesia sua de Wellis eam inconcusse et illibate possideant sicut Johannes episcopus predecessor ejus unquam melius et liberius tenuit cum omnibus libertatibus et consuetudinibus suis Testibus Galfrido cancellario et Roberto de Sigillo et Roberto de Ver et Roberto de Curci et Alberico de Ver et Ricardo Basset et Willelmi de Albini Apud Wintoniam
