Charter Document - 01080055

Charter Document - 01080055


Charter Number: 01080055
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1123 - 1129
Date type: Internal
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p115)

Charter:

Henricus rex Anglorum Episcopo Wintonie et Justiciariis et vicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Hamtescira salutem Sciatis me dedisse et concessisse et reddidisse Deo et ecclesie Bathonie et Godefrido episcopo et successoribus ejus terram de Dochemarefeldt cum hominibus et terris et ecclesia et omnibus rebus illi pertinentibus sicut Rannulfus episcopus Dunelmensis et ego post eum melius et plenius habuimus Quare volo et firmiter precipio quod Godefridus episcopus et ecclesia sua eam teneant bene et in pace et honorifice et quiete et libere in bosco et plano in burgo et extra in pratis et pasturis cum saca et soca et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus et quietati bus et libertatibus terre pertinentibus in omnibus rebus cum quibus episcopus Rannulfus et ego qui eam post ipsum habui liberius et quietius tenuimus Testibus G cancellario et R de Sigillo et R de Curci et R de Ver et R Basset et A de Ver et W de Alb brit Apud Wintoniam

Source (click image below to view full size)