Charter Document - 01080052

Charter Document - 01080052


Charter Number: 01080052
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1123
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p112)

Charter:

Hec est conventio et concordia quam totus conventus Bathe cum Willelmo hosato firmaverunt et consenserunt in die qua reconciliatus est eis de omnibus causis que inter eos erant Monachi concesserunt Willelmo ut libere ei honorifice teneat et habeat totam terram quam pater suus die qua mortuus est de eis tenebat Insuper ii acras ei dederunt unam que dicitur acra prepositi et alteram de Staberga et tantum de sarto quantum pater ejus fecerat ea pactione ne amplius aliquid ibi augeat Willelmus vero suscepta per textum evangelii fraternitate juravit monachis per eadem evangelia quod verus amicus et fidelis eis esset in omnibus locis sicut dominis suis et quod plenarium decimam eis daret de omnibus suis que ad decimam pertinent in villa Esctone et quod pro illa dimidia hida ulterius gildaret cujus gildum ante injuste retinuerat Reddidit etiam eis omnes prepusturas de quibus inter eos discordia et calumpnia erat Conventioni quoque addidit quod serviet eis nominatim in omnibus placitis ad que convenienter submonitus erit et ad defensionem totius ville Esctone aderit in hundredis et scyris in quibus erit quantum potent Facta est autem hec concordia anno Incarnationis dominice MCXXIII Die Martis x Kal Feb in Capitulo Bathe Sub testimonio totius capituli et subscriptorum Reinbaldi Huscal Ricardi nepotis ejus Helie de Dedingtona Henrici Hosati Rodberti fratris ejus Atselini Hosati et fratrum ejus Rogeri filii Viviani Radulfi clerici de Esctona Radulfi Francisci Adeulfi Fabri Rodberti fratris Drogonis et Salide et aliorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est conventio et concordia quam totus conventus Bathe cum Willelmo hosato firmaverunt et consenserunt in die qua reconciliatus est eis de omnibus causis que inter eos erant Monachi concesserunt Willelmo ut libere ei honorifice teneat et habeat totam terram quam pater suus die qua mortuus est de eis tenebat Insuper ii acrasnumeral ei dederunt unam que dicitur acra prepositi et alteram de Staberga et tantum de sarto quantum pater ejus fecerat ea pactione ne amplius aliquid ibi augeat Willelmus vero suscepta per textum evangelii fraternitate juravit monachis per eadem evangelia quod verus amicus et fidelis eis esset in omnibus locis sicut dominis suis et quod plenarium decimam eis daret de omnibus suis que ad decimam pertinent in villa Esctone et quod pro illa dimidia hida ulterius gildaret cujus gildum ante injuste retinuerat Reddidit etiam eis omnes prepusturas de quibus inter eos discordia et calumpnia erat Conventioni quoque addidit quod serviet eis nominatim in omnibus placitis ad que convenienter submonitus erit et ad defensionem totius ville Esctone aderit in hundredis et scyris in quibus erit quantum potent Facta est autem hec concordia anno Incarnationis dominice MCXXIII Die Martis x Kal Febdate in Capitulo Bathe Sub testimonio totius capituli et subscriptorum Reinbaldi Huscal Ricardi nepotis ejus Helie de Dedingtona Henrici Hosati Rodberti fratris ejus Atselini Hosati et fratrum ejus Rogeri filii Viviani Radulfi clerici de Esctona Radulfi Francisci Adeulfi Fabri Rodberti fratris Drogonis et Salide et aliorum