Charter Document - 01080043
Charter Number: | 01080043 |
---|---|
Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1112 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p105) |
Charter:
Henricus gratia dei Anglorum rex omnibus archiepiscopis episcopis comitibus vicecomitibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis totius regni Anglie salutem Notum sit vobis quod eam donationem quam donavi Deo et sancto Petro in Batha ubi frater meus Willelmus et ego constituimus et confirmavimus sedem episcopatus totius Summersete que olim erat apud villam que dicitur Wella scilicet ipsam urbem et omnia pertinentia ad firmam ejusdem civitatis dono et confirmo ipsi domino nostro Ihesu Christo et B Apostolo ejus Petro et Johanni episcopo ejusque successoribus jure perpetuo et hereditario Dono etiam hidagium quod exigebatur de xx hidis ad eandem urbem pertinentibus et omnia placita et leges et justitias et omnes consuetudines omnino et adjutoria et si qua sunt alia que pater meus vel frater vel ego ipse habuimus in ea omnia plenarie et integre dono Deo et concedo et ecclesie ejusdem civitatis et Johanni episcopo ejusque successoribus ut sit rata et perpetua elemosina pro anima mea et conjugis mee ac filiorum meorum necnon patris ac matris fratrumque meorum Hujus rei testes sunt Rogerius Salesberiensis episcopus Willelmus Exoniensis Willelmus Wintoniensis Ricardus Lundoniensis Rodbertus Linconensis Reinelmus Herefordensis Herevius Eliecensis Rannulfus cancellarius Johannes Baiocensis Everardus Bernardus capellanus Grunbaldus medicus Symon comes Stephanus de Albamarla Hamo dapifer Gislebertus de Aquila Gosfridus de Magnevilla Thomas de sancto Johanne Willelmus Pevrel de Dovra Hec carta confirmata fuit apud Waltham Wintoniensis episcopi a rege et regina Anno ab Incarnatione domini MCXII vi Idus Aug In transitu regis in Normanniam anno xii regni sui