Charter Document - 01080037
Charter Number: | 01080037 |
---|---|
Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1091 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p98) |
Charter:
Pax in perpetuum dei colis omnibus Quoniam Deo omni tenente tempora seculorum ordinante et his prout placuerit finem imponente celum et terra et omnia que in eis sunt suo fine transibunt et vita nostra que ad tempus floret et cito tanquam flos feni decidit videtur esse momentanea idcirco cunctis agendum ut hic bonis actibus future beatitudinis mercemur gaudia absque omni immutatione perenniter mansura Quo circa ego Willelmus Willelmi regis filius dei dispositione monarches Britannie pro mee patrisque mei remedio anime et regni prosperitate et populi a domino mihi collati salute concessi Iohanni episcopo abbatiam sancti Petri Bathonie cum omnibus appenditiis tam in villis quam in civitate et in consuetudinibus illis videlicet quibus saisita erat ea die qua regnum suscepi Dedi inquam ei ad Summersetensis episcopatus augmentationem eatenus presertim ut inibi instituat presulem sedem Anno dominice incarnationis Millesimo XC Regni vero mei iiii Indictione xiii vi Kal Febr Luna iii Pepigi id in eorum optimatum meorum presentia quorum nomina subter sunt annexa et ut per posteritates succedentes apud quosque homines veritatis amatores perseveret ratum mee regie auctoritatis adnecto sigillum sed et propria manu depingo crucis dominice signum Lanfranco archipresule machinante Wintonie factum est donum hujus beneficii Millesimo LXXXVIII anno ab incarnatione domini secundo vero anno regni regis Willelmi filii prioris Willelmi Confirmatio autem hujus carte facta est apud Doveram eo tempore quod superius determinatum est Testes Ego Thomas archiepiscopus Eboracensis laudavi + Ego Mauritius Lundoniensis episcopus corroboravi Ego Walchelinus Winton episcopus aptavi Ego Osmundus Sarisberiensis episcopus consolidavi Ego Osbernus Exoniensis episcopus confirmavi + Ego Remigius Lincolniensis episcopus astruxi Ego Rodbertus Herefordensis episcopus audivi Ego Rodbertus Cestrensis episcopus annui Ego Gunnulfus Roucestris episcopus concessi Ego Wlstanus Wigornensis episcopus conspexi Ego Radulfus Cicestr episcopus vidi Ego Herbertus Tetfordensis episcopus audivi Ego Goisfridus constantiensis episcopus interfui Ego Hoellus Cenomannensis episcopus exquisivi Ego Wido abbas Sancti Augustini Cantuar Ego Gislebertus abbas sancti Petri Westm Ego Turstinus abbas Glestoniensis Ego Symeon abbas de Heli Ego Baldewinus abbas sancti Edmundi Ego Reginaldus abbas de Abendona + Ego Rodbertus abbas sancti Petri Winton Ego Walterus abbas de Hevesham Ego Paulus abbas Sancti Albani Ego Odo abbas de Certiseio it Ego Godefridus abbas de Malmesb Ego Goisbertus abbas de Bello Ego Serlo abbas de Gloecestra Ego Goisfridus mala terra Ego Rogerus comes Ego Rodbertus comes Ego Symon comes + Ego Hugo comes Ego Halanus comes + Ego Henricus comes Ego Walterus comes Ego Willelmus comes + Ego Rodbertus filius Hamonis Ego Rodbertus cancellarius Ego Philippus capellanus + Ego Samson capellanus Ego Turgisus capellanus + Ego Geraldus capellanus + Ego Ansgerus capellanus Ego Herbertus capellanus + Ego Willelmus capellanus Ego Engelrannus capellanus Ego Rannulfus capellanus Ego Petrus capellanus Ego Turaldus capellanus Ego Eudo dapifer + Ego Ivo dapifer Ego Hamo dapiser Ego Rogerus dapifer Ego Willelmus dapifer Ego Ernulfus de Hesding + Ego Rodbertus de Hoili Ego Vrso de Abetot + Ego Rodbertus dispensator + Ego Hugo de Portu + Ego Rogerus de Busleio Ego Rannulfus Peverellus + Ego Willelmus Peverellus + Ego Aiulfus vicecomes + Ego Aluredus de Lincola + Ego Fulco Crispinus +