Charter Document - 01080036

Charter Document - 01080036


Charter Number: 01080036
Cartulary Title: Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107 - 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s): Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p97)

Charter:

Willelmus gratia dei Exoniensis episcopus canonicis eiusdem Exoniensis ecclesie et omnibus clericis seu ministris sancte dei ecclesie et omnibus fidelibus et deum timentibus totius episcopatus de Duvenescyra et Cornubia presentibus et futuris salutem et dei benedictionem Quia cotidie largitiones fidelium quas ecclesiis dei vel pro se vel pro suis contulerunt partim minui vel mutari nulla auctoritate obstante videmus partim penitus amitti negatione vel oblivione prevalente dolemus notum esse volumus presentibus et posteris nos presentes fuisse et consilium et assensum prebuisse tempore archidiaconatus nostri quando Rodbertus de Bahentona et Emma mater eius contulerunt deo et beatis apostolis Petro et Paulo et monachis ecclesie Bathoniensis ecclesiam de Bahentona et omnia que ad eam pertinent in reditibus et consuetudinibus et ecclesiam de Brigga et omnia que ad eam pertinent in reditibus et consuetudinibus et dimidiam decimam de Kari pro anima Walteri patris predicti Rodberti in die sepulture ipsius ad locum videlicet ubi sepultus est Eodem etiam die Girardus dapifer iam dicti Walteri pro anima domini sui dedit in elemosinam eidem loco v virgatas terre de feodo suo in loco qui dicitur Foxcumba et ecclesiam de Broctuna sub testimonio et conspectu nostro et omnium qui aderant Hanc itaque donationem videlicet ecclesiam de Bahentona et omnia que ad illam pertinent interius et exterius episcopali auctoritate confirmamus in sempiternam possessionem monachis et ecclesie Bathoniensi salva in omnibus dignitate seu consuetudine sancte matris ecclesie Exoniensis Donum quoque terre de Foxcumba et ecclesie de Brigga et ecclesie de Broctuna sepe dicte Bathoniensi ecclesie legitime testimonio communimus ut sciant omnes iam presentes et post hec venturi hec omnia ecclesiastica consuetudine acta esse et legali patrum traditione et remota penitus omni symoniaca pravitate Si quis autem huic elemosina contradicere vel largitionem infirmare temptaverit sciat se canonica severitate corrigendum nec impune posse committere quod legitime auctoritati constat obviare Presentes igitur his annuentes et futuros hec observaturos benedictio domini nostri Ihesu Cristi comitetur et nostra et ad bonum finem perducere dignetur Valete karissimi memores nostri

Source (click image below to view full size)