Charter Document - 01080034
Charter Number: | 01080034 |
---|---|
Cartulary Title: | Two Chartularies of the Priory of St. Peter at Bath |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1088 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p95) |
Charter:
Notum sit omnibus catholice ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris quia ego Willelmus de Moione timore dei compunctus dono et concedo perpetualiter pro salute anime mee regisque Anglorum W atque omnium antecessorum meorum et successorum ecclesie B Petri de Bathonia et Johanni episcopo ejusdem monasterii et monachis tam presentibus quam futuris ecclesiam S Georgii de Dunestorre et me ipsum et decimam ejusdem ville tam vinearum quam carrucarum et mercati necnon etiam omnium pecudum et totam villam Alcume et omnia sibi pertinentia libere et quiete ab omni servitio scilicet unam hidam terre et dimidiam partem decime de Maneheafe et totam decimam de Bradeuude et omnem decimam de Carentuna quantum mihi inde pertinet et totam decimam de Niwetuna et dimidiam decimam de Brunfeld et totam decimam de Stokelande et totam de Kilvestune et duo piscatoria unum pertinens ad Dunesthorram et aliud ad Carentunam et totam decimam equarum mearum de moris Et hec omnia concedo supradicte ecclesie de Bathonia per consensum uxoris mee Afelise ut ecclesiam B Georgii presul et monachi ejusdem edificent et exaltent Hujus beneficii sint etiam testes mea parte Henricus de port et Durandus dapifer et Ogis et Geoius et Walterus de celsui et Rodbertus flavus et Gaufridus et Rodbertus filii mei et Wimundus frater meus et Odo de altaribus et Willelmus de hermodvilla et Rodbertus filius Ricardi et Hunfridus de petreponto et Radulfus filius Osberni et Herebertus de Kent et Ricardus flavus et Picotus et Engelram filius Ivelini et Alexander de perceio Hi sunt ex parte episcopi Scil Gireuuardus monachus et Girebertus archidiaconus et Dunstanus sacerdos et Gilbertus sacerdos et Willelmus clericus et Adelardus dapifer et Turaldus et Sabianus