Charter Document - 01075001
| Charter Number: | 01075001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Chartulary of Brinkburn Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Remission |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f56v) Borthwick Institute - Register 3 (f124r) |
Charter:
W[illelmus] primas [] dilecto in Christo filio fratri Stephano canonico de Brynckeburn parochiano nostro quo ad originem salutem gratiam et benedictionem Attendentes contritionem tuam et amara juste penitudinis que te ad dispensationis gratiam aptum sicut in Christo confidimus efficiunt et capacem nos tecum auctoritate nobis celitus attributa quatenus ad tuum pertinet dyoecesanum super eo quod ante religionis ingressum in excommunicationis vinculo vitiose et illicite in minoribus et sub dyaconatus ordinibus ministrasti misericorditer dispensamus ut hujus modi irregularitatis labe non obstante in supradictis ordinibus ad votivam laudem Altissimi libere valeas sub tue religionis habitu ministrare et ad superiores ordines ascendere sic erectus dum tamen aliud canonicum non obsistat Data apud North Muskam vj kalendas Augusti []
Markups
Names Markup:
W[illelmus] primas [] dilecto in Christo filio fratri Stephano canonico de Brynckeburn parochiano nostro quo ad originem salutem gratiam et benedictionem Attendentes contritionem tuam et amara juste penitudinis que te ad dispensationis gratiam aptum sicut in Christo confidimus efficiunt et capacem nos tecum auctoritate nobis celitus attributa quatenus ad tuum pertinet dyoecesanum super eo quod ante religionis ingressum in excommunicationis vinculo vitiose et illicite in minoribus et sub dyaconatus ordinibus ministrasti misericorditer dispensamus ut hujus modi irregularitatis labe non obstante in supradictis ordinibus ad votivam laudem Altissimi libere valeas sub tue religionis habitu ministrare et ad superiores ordines ascendere sic erectus dum tamen aliud canonicum non obsistat Data apud North Muskamlocation vj kalendas Augustidate []
