Charter Document - 01070208

Charter Document - 01070208


Charter Number: 01070208
Cartulary Title: The Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Johannes Buyllun salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et praesenti carta confirmasse ecclesiae Sancti Petri de Brinkburne et canonicis ibidem Deo servientibus unam syoppam in villa de Corbrig illam scilicet quam emi ab Aspalone quae sita est juxta exitum cimiterii versus aliam in dextera parte versus occidentem in qua etiam aurifabri manere solent habend et tenend praedictis canonicis et eorum successoribus ad luminare Beata Mariae sustentandum in eadem ecclesiae in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum libere quiete et pacifice cum pertinentiis et libertatibus suis sine omni servitio consuetudine et demanda Excepto quod hii qui praedictam syoppam de praedictis canonicis tenebunt annuum redditum ejusdem syoppae persolvent videlicet annuatim quatuor denarios ad festum Sancti Johannis Baptistae Ego autem et heredes mei warantizabimus et defendemus supradictam syoppam praefatis canonicis cum pertinentiis suis contra omnes homines inperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui anno gratiae mccxl quinto in crastino Sancti Johannis ante Portam Latinam Hiis testibus Roberto de Camhou Roberto de Throklawe et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Johannes Buyllun salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et praesenti carta confirmasse ecclesiae Sancti Petri de Brinkburne et canonicis ibidem Deo servientibus unam syoppam in villa de Corbrig illam scilicet quam emi ab Aspalone quae sita est juxta exitum cimiterii versus aliam in dextera parte versus occidentem in qua etiam aurifabri manere solent habend et tenend praedictis canonicis et eorum successoribus ad luminare Beata Mariae sustentandum in eadem ecclesiae in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum libere quiete et pacifice cum pertinentiis et libertatibus suis sine omni servitio consuetudine et demanda Excepto quod hii qui praedictam syoppam de praedictis canonicis tenebunt annuum redditum ejusdem syoppae persolvent videlicet annuatim quatuor denarios ad festum Sancti Johannis Baptistae Ego autem et heredes mei warantizabimus et defendemus supradictam syoppam praefatis canonicis cum pertinentiis suis contra omnes homines inperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui anno gratiae mccxl quinto in crastino Sancti Johannisdate ante Portam Latinam Hiis testibus Roberto de Camhou Roberto de Throklawe et aliis