Charter Document - 01070177

Charter Document - 01070177


Charter Number: 01070177
Cartulary Title: The Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi quod cum contentio mota esset inter Priorem et Conventum de Brinkburne ex una parte et Robertum Maleter vicarium ecclesie de Werkeworth ex altera super decimis piscaria et saline pertinentium ad dictos Priorem et Conventum de Brinkburne in parochia ecclesie de Werkewurth eadem contentio sub hac forma conquievit videlicet quod dicti Prior et Conventum de Brinkburne singulis annis dabunt dicto vicario ecclesie de Werkwurth quando faciunt salem unum quartarium salis ad festum Sancti Michaelis et vj salmones inter Pentecosten et festum Sancti Michaelis proximum sequens nomine decimarum Si vero contingat quod in aliquo anno non faciant salem nullam decimam dabunt set eo anno dabunt vij salmones ad dictum terminum tantum Dicta autem solutio incipiet Anno Gratie MCCXLVIJ Et ut hec compositio rata sit et firma utraque partium alterius scriptis signum suum apposuit

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Noverint universi quod cum contentio mota esset inter Priorem et Conventum de Brinkburne ex una parte et Robertum Maleter vicarium ecclesie de Werkeworth ex altera super decimis piscaria et saline pertinentium ad dictos Priorem et Conventum de Brinkburne in parochia ecclesie de Werkewurth eadem contentio sub hac forma conquievit videlicet quod dicti Prior et Conventum de Brinkburne singulis annis dabunt dicto vicario ecclesie de Werkwurth quando faciunt salem unum quartarium salis ad festum Sancti Michaelis et vj salmonesnumeral inter Pentecosten et festum Sancti Michaelis proximum sequens nomine decimarum Si vero contingat quod in aliquo anno non faciant salem nullam decimam dabunt set eo anno dabunt vij salmonesnumeral ad dictum terminum tantum Dicta autem solutio incipiet Anno Gratie MCCXLVIJdate Et ut hec compositio rata sit et firma utraque partium alterius scriptis signum suum apposuit